PL 21, col. 318
De benedictionibus patriarcharum (Rufinus Aquileiensis), J. P. Migne
Omne enim quo innititur, vel movetur, aut irae, aut
desiderii, aut rationis est, et ideo totius vitae humanae
status in istis tribus filiis Jacob adumbrari mihi
videtur, et per ipsos tripartitus iste motus animae
designari, in quibus servat primam concupiscentiae
speciem Ruben, in quam cum macula notatur effusus.
Secundam irae vel furoris speciem tenet Symeon,
quae et ipsa ex furoris ejus demonstratur opprobrio.
Tertiam formam motus rationabilis tenet
Levi, quippe cui etiam legem servare commissum
est. Has ergo tres species videtur mihi omnis prope
anima, quae in hunc mundum venit, primis motibus
culpabiliter agere, usquequo peccatorum vitiis praegravata,
et malorum satietate defessa, ad locum possit
poenitentiae pervenire. Judas enim post hoc sequitur,
qui purget confessione peccata, quia Judas
lingua Hebraea, confessio interpretatur, quae a morte
dicitur liberare. De Juda autem credo sufficere illa,
quae a nobis, ut potuimus, ante jam dicta sunt, quae
etiam si placuerit, his vel jungi poterunt, vel praeferri.
BENEDICTIO ZABULON.
Si vero etiam in hoc, moralis requiritur locus,
Zabulon fluxus nocturnus interpretatur. Consequens
ergo videri potest, quia posteaquam vidit anima, 30
quae sedebat in tenebris, lucem Domini, et ad
poenitentiam ex confessione conversa est, auferantur
ab ea, et defluant illa omnia, quae in morte ignorantiae
gesserat; et posteaquam praecessit in Juda confessio,
etiam in hoc conversio subsequetur, cum
jam defluit omne quicquid noctis fuerat et tenebrarum,
in quibus velut exuere se tentat veterem hominem,
et deponere quae noctis sunt, ut in die honeste
ambulet [(Rom. 13. 13.)] . Sed hoc, quod se
usque Sidonem excutit, hoc est, usque ad venatores,
fortasse declaret illud quod et ipse jam conetur esse
ex illis, quibus dicitur: Prendite mihi vulpes pusillas,
exterminantes vineas meas [(Cant. 2.)]
. Ideo ergo extendit