PL 21, col. 319

De benedictionibus patriarcharum (Rufinus Aquileiensis), J. P. Migne

se usque ad venatores, ut ipse discat venari, si
quando ferae aliquae aut vulpes dolosae, id est, vel
daemones truces, vel cogitationes noxiae cor ejus

1.
ISACHAR bonum concupivit, requiescet in medio
sortium, et videns requiem, quia bona est, et terram
quia pinguis est. Etiam hic competenter Historiae
ordo servatur, quod in medio sortium, id est, in
divisionibus terrae, quae eis per Jesum filium Nave
distributa est [(Jos. 19.)] , habitavit. Quarta etenim
sors ex posterioribus septem tribubus in libro Jesu
Nave ipsius refertur exisse: quia duae semi tribus,
id est, Judae et Ephraim, et media tribus Manasse

priores acceperant. Ruben vero et Gad et dimidiae
tribui Manasse ultra Jordanem possessio fuit. Est
ergo medius Isachar, quia est quartus e septem:
glebae uberis et feracis agricola, erga solum pingue,
laborem libenter impendens. Et haec quidem dicta
sint quantum ad Historiam.
2.
Isachar vero, quia merces interpretatur, potest
illorum figuram servare, qui dicunt: Si enim volens
praedicavero, mercedem habeo [(1. Cor. 9.)]
. Et de quibus
dictum est: Ecce Domini filii, merces, fructus
ventris [(Psal. 126.)]
. Merces etenim Filii Dei, quod
Virginis uterum intrare dignatus est, Apostoli recte
putandi sunt: ipsi sunt enim qui concupierunt bonum,
de quorum animabus in Canticis Canticorum
dicitur, Adolescentulae dilexerunt 31 te [(Cant. 1.)]
;

et quae dicunt ad Jesum: Post te in odorem unguentorum
tuorum curremus [(Ibid.)]
. Requiescentes in
medio sortium, idest, in medio terrae bonae,
terrae fluentis lac et mel: in medio ipsius requiescunt.
Quae terra erat Jesus fluens lac et mel,
super cujus pectus, non solum Joannes [(Joan. 13.)] ,
sed in Joanne omnes discipuli recumbebant: et
facti sunt agricolae. Istos fuisse agricolas, et excoluisse
terram nostram, quam pinguem viderant et
bonam, quamque Filius hominis venerat seminare,
et semen ejus cecidit super terram bonam [(Matth. 13.)] ,
quae adferret fructum, aliud tricesimum, aliud sexagesimum,
aliud centesimum [(Luc. 8.)]
. Omnis de hoc
Scriptura testatur, et praecipue Paulus Apostolus,
qui dicit: Dei enim administratio est, Dei cultura est
[(1. Cor. 3.)] .
Et iterum idem dicit, Laborantem agricolam
oportet primum de fructibus percipere [(2.
Tim. 2.)] . Et iterum de semetipso dicit: Quis plantat
vineam, et de fructu ejus non edit [(1. Cor. 9.)]
? Sed
fortasse dicis: Et quomodo verum est, quia requiem
viderunt Apostoli, sicut hic dicitur, Et videns requiem,
quia bona est: quum constet Apostolos nunquam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.