PL 21, col. 321

De benedictionibus patriarcharum (Rufinus Aquileiensis), J. P. Migne

requievit spiritus ejus in Deo: et tunc vidit
bonam esse requiem, quando jam dicere ei poterat
Jesus, Venite paululum, et requiescite. Sed et terram
vidit, quia bona est. Quando vidit terram bonam?
quando carnem suam a vitiis et concupiscentiis expurgavit,
tunc eam vidit terram esse bonam et pinguem
sine dubio, quae adfert fructus justitiae in
operibus bonis. Hoc enim videns, supposuit humerum
33 1. DAN judicabit populum suum tanquam si una
Tribus in Israel. Et fiat Dan serpens in via, adsidens
super semitam, mordens calcaneum equi et cadet eques
retrorsum. Salutem exspectans a Domino. Hujus loci
Historia, quoniam in Scripturis sanctis, quantum ad

mei sensus parvitatem spectat, non facile invenitur
evidenter expressa, vel quomodo judicaverit Dan
populum quasi unam tribum, vel quomodo in via
adsederit: ne forte aliquid quod probamenta de
Scripturis minus videatur habere, proferamus, magis
quae scripta sunt ad spiritalem intelligentiam mihi
videntur aptanda. Nisi forte in his bellis, quae sive
ab Jesu Nave, sive in Judicum libro scripta referuntur,
aliquibus inibi gestis, haec quae scripta sunt conferantur.
Curiosius perquirentes nos tamen, licet
nondum quod intentioni nostrae satisfaceret, deprehendimus:
tamen, quae in nonnullorum opinione
habentur, exponimus.
2.
Dicunt quidam, Antichristum per haec verba
praedici de ista tribu futurum: alii de Juda proditore

haec scripta esse suspicantur, et equitem atque
equum, Dominum cum carne suscepta, designari
volunt. Sed vix mihi videtur explicari posse talis
intelligentia: quia et si in equo Deitatem ponere

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.