PL 21, col. 322

De benedictionibus patriarcharum (Rufinus Aquileiensis), J. P. Migne

suum ad laborandum, et factus est vir agricola.
Agricola terrae suae putandus est ille, qui campos
animae suae, cordisque sui novalia indesinenter verbi
Dei aratro et Scripturarum vomere scindit et sulcat,
qui plantaria fidei et caritatis ac spei et justitiae de
Israel fontibus rigat, et omnem agriculturae disciplinam
in animae suae rure deprehendit.
BENEDICTIO DAN.

voluerint, morderi utique a serpente non potuit;
si in equite, cadere 34 retrorsum, et salutem
exspectare a Domino, Deitas Verbi non competenter
dicetur. Inde puto, quod Dan fortasse ad illum rectius
transferatur, qui judex exspectatur vivorum et

mortuorum: quia Dan, judicium, vel judex interpretatur.
Dominus ergo Jesus Christus qui dicit, Ego in
judicium veni in hunc mundum [(Joan. 9.)]
: et iterum, Pater neminem judicat, sed omne judicium Filio dedit [(Ibid. 5.)]
;
ipse populum suum tanquam unam judicabit
Tribum, non enim ultra erit divisio Tribuum,
non ulla diversitas, sed sicut ipse ait: Erit unus grex,
et unus pastor [(Ibid. 10.)]
.
3.
Quod autem aliquos videtur deterrere in hoc
loco, iste sermo qui sequitur, dicens, Fiat Dan
serpens in via: et quia serpens frequenter in Scripturis
in diaboli persona ponitur, putant hoc non posse
Domino convenire. Sed si redeamus ad Scripturas,
sicut invenimus leonem dici diabolum, qui circumiens,

quaerit quem transvoret
[(1. Pet. 5)] .: et tauros
dici contrarias virtutes, sicut ibi, Tauri pingues
circumdederunt me [(Psal. 21.)]
; et iterum leonem dici
etiam Dominum, paulo ante nobis expositus Judas
edocuit: taurum etiam dici ipsum Dominum, invenimus,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.