PL 21, col. 324
De benedictionibus patriarcharum (Rufinus Aquileiensis), J. P. Migne
salutem exspectat a Domino per crucem et
resurrectionem, quam tunc fervidius equitans et
currens, ignorantiam futuram nesciebat. Haec me moverunt
in loco, non tamen 36 excludo etiam
eorum opinionem, qui quod sentiunt, approbare
Scripturarum auctoritate potuerint.
3.
Ut autem ne ille quidem nos tertius praetereat
locus, potest videri ille quem jamdudum in Isachar
diximus profecisse, et in mandatis requiescere, atque
animae suae agricolam factum, nunc etiam in hoc
proficere in Dan, ut discernendi et dijudicandi populum
suum, id est, cogitationes cordis sui, intelligentiam
sumserit, tanquam unam tribum in Israel,
id est, omnia in unitatem atque concordiam devocare,
ita ut non sit in eo cogitationum, vel consiliorum
ulla dissensio. Fit autem idem et serpens secundum
praeceptum Domini, quod paulo ante diximus, Estote prudentes sicut serpentes
[(Matth. 10.)]
; in
via tamen assidet, nec unquam e semita discedit.
Semita etenim angustior via intelligitur, quae ostendit,
eum non per illam latam et spaciosam incedere, quae
ducit ad mortem, sed per angustam et arctam, quae
ducit ad vitam [(Matth. 7.)] . Mordet autem equi
calcaneum faciens illud, quod Paulus Apostolus dicit: Quia macero corpus meum, et servituti subjicio, ne
forte cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar [(I. Cor. 9.)]
.
Haec autem facit, ut cadat equus retrorsum.
Iste enim talis semper elationes et altitudines
timet, et vult cadere animam suam a mala altitudine
ad bonam humilitatem, ut discat ab Jesu, quia humilis
est et mitis corde [(Matth. 11.)] . Etenim proprium
est proficientibus elationem metuere. Denique
etiam tantus et talis Apostolus Paulus dicebat, Ne
extollar, datus est carni meae stimulus, angelus Satanae,
qui me colaphizet [(1. Cor. 12.)]
. Sic ergo revocat animam
de altitudine, et retrorsum post humilitatem
Christi redacta, salutem exspectat a Domino.
BENEDICTIO GAD.
haec eorum inter se 37 velut piratarum more certamina
in his sermonibus designari.
2.
Sed verior est spiritalis intelligentia, quae potest
indicare illud Domini nostri, et Salvatoris, quod adversum
diabolum habuit, positus in carne, certamen.
Est ergo Tribus istius habitaculum eremo vicinum; Gad
vero nunc tentamenta interpretatur. Potest ergo illud