PL 21, col. 374
Commentarius in Symbolum apostolorum (Rufinus Aquileiensis), J. P. Migne
In English: A Commentary on the Apostles' Creed 37 · A Commentary on the Apostles' Creed 38
Moysi quinque libri sunt traditi, Genesis, Exodus,
Leviticus, Numeri, Deuteronomium. Post haec Jesus
Nave, Judicum simul cum Ruth. Quatuor post haec
Regnorum libri, quos Hebraei duos numerant: Paralipomenon,
qui dierum dicitur liber: et Esdrae
duo, qui apud illos singuli computantur, et Hester.
Prophetarum vero Esaias, Jeremias, Ezechiel, et
Daniel: praeterea duodecim Prophetarum liber unus.
Job quoque, et Psalmi David singuli sunt libri. Salomon
vero tres Ecclesiis tradidit, Proverbia, Ecclesiastes,
Cantica Canticorum. In his concluserunt numerum
librorum veteris Testamenti. Novi vero quatuor
Evangelia, Matthaei, Marci, Lucae, et Joannis.
Actus Apostolorum, quos describit Lucas. Pauli
Apostoli Epistolae quatuordecim. Petri Apostoli duae.
Jacobi fratris Domini et Apostoli una. Judae una.
Joannis tres. Apocalypsis Joannis. Haec sunt quae
Patres intra canonem concluserunt, et ex quibus fidei
nostrae assertiones constare voluerunt.
38.
Sciendum tamen est, quod et alii libri sunt,
qui non canonici, sed Ecclesiastici a majoribus
appellati sunt, id est, Sapientia, quae dicitur Salomomonis, 101
et alia Sapientia, quae dicitur filii Syrach,
qui liber apud Latinos hoc ipso generali vocabulo
Ecclesiasticus appellatur, quo vocabulo non auctor
libelli, sed Scripturae qualitas cognominata est.
Ejusdem vero ordinis libellus est Tobiae et Judith,
et Machabaeorum libri. In novo vero Testamento libellus,
qui dicitur Pastoris sive Hermes: qui appellatur
Duae viae, vel Judicium Petri. Quae omnia legi
quidem in Ecclesiis voluerunt, non tamen proferri
ad auctoritatem ex his fidei confirmandam. Caeteras
vero Scripturas apocryphas nominarunt, quas in
Ecclesiis legi noluerunt. Haec nobis a Patribus tradita
sunt, quae (ut dixi) opportunum visum est hoc