PL 21, col. 412

Historia monachorum (Rufinus Aquileiensis), J. P. Migne

constantiam, atque imminentia contemnere ac
deridere pericula: Tempus enim, ait, certandi adest,
in quo fidelium mentes tentationibus probandae sunt
et noscendae. Cumque his et aliis verbis roboraret
animos adolescentis, supervenit centurio, et indignatus
est, cur introire ausus sit: claves extrinsecus
carceris imposuit, ipsumque et omnes quicunque venerant
pariter conclusit, quo scilicet etiam ipsi similiter
ad militiae detinerentur officium: constituensque
custodes quamplurimos, abscessit. Medio autem
noctis astare visus est Angelus ingenti luce resplendens,
et obstupefactis perterritisque custodibus, carceris
claustra patefecit. Tunc vero ipsi custodes advoluti
pedibus sanctorum, rogabant eos decedere,
dicentes, melius sibi esse mori pro eis, quam divinae

virtuti obsistere, quae eorum curam gerebat. Mane
vero etiam ipse centurio eum principalibus viris festinus
ad carcerem venit, rogans ut discederent omnes
qui teneri videbantur. Dicebat enim, domum
suam terraemotu magno concidisse, et electos quosque
famulorum suorum peremisse. Sancti vero, his
auditis, hymnum Deo laudesque cecinerunt, et regressi
ad eremum, erant in unum positi, secundum
Apostolorum exemplum habentes animam unam et
cor unum [(Act. 4.)] .
Pater autem senior docebat eos, ut quotidie proficerent
in virtutibus, et insidias diaboli, quas per
cogitationes inferret hominibus, in initiis statim retunderent.
Sic enim aiebat, [ Al. infringatur] confringatur 147
caput serpentis, et omne ejus corpus

emortuum reddetur. Ob id enim mandat nobis Deus
observare caput serpentis, ut omnino statim ab initio
nec recipiamus malas et sordidas cogitationes in
corde nostro. Quanto ergo magis diffundi non convenit
in sensibus nostris cogitationum phantasias,
quas etiam initio recipi vetat? Sed et illud monebat,
ut in virtutibus alter alterum vincat, nec patiatur
se unusquisque inferiorem proximo suo fieri.
Hinc autem, dicebat, scietis vos proficere in virtutibus,
si nulla vobis passio fuerit erga mundana desideria.
Hoc enim est initium donorum Dei. Quod si
etiam ad hoc venerit quis vestrum, ut et signa et
mirabilia faciat, non extollatur pro hoc, neque in
cogitatione sua erigatur tamquam caeteris praelatus,
sed nec hoc ipsum hominibus debet ostendere, quod

donum gratiae hujus acceperit, alioquin seducet seipsum,
et ipse decipietur, et gratiam perdet.
Habebat ergo hanc magnificam verbi Dei doctrinam,
sicuti et nos ipsi ex parte fruiti sumus, sed
majorem habebat in operibus gratiam. Omne enim
quidquid petisset a Deo, sine mora consequebatur:
sed et revelationes ei plurimae ostendebantur. Denique
seniorem fratrem suum, qui et ipse in eremo

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.