PL 21, col. 413

Historia monachorum (Rufinus Aquileiensis), J. P. Migne

defunctus est, cum quo plurimo tempore egerat vitam
perfectam, vidit in somnis in sede Apostolica
residentem, atque unum ex ipsis effectum, haereditatem
sibi virtutum et gratiae reliquisse. Cumque
etiam pro semetipso oraret, ut velocius eum Dominus
assumeret, et cum ipso sibi requiem praestaret
in caelis, responsum est ei a Domino Salvatore, parum
adhuc temporis debere eum conversari, donec
vitae et conversationis ejus plurimi aemulatores existant:
populos namque ei plurimos credendos esse
monachorum, et exercitum quemdam piorum, ut per
haec dignam pro talibus meritis remunerationem inveniat
apud Deum. Haec autem ut vidit, ita gesta
sunt. Convenerunt enim ex omni loco monachi, fama
et doctrina ejus invitati, et praecipue exemplis ejus

quamplurimi saeculo abrenuntiantes, conventum
quemdam magnificum fecerunt apud 148 eum in
supradicto montis loco, communem vitam mensae
unius unanimiter conservantes. Hunc ergo tamquam
vere caelestem quemdam et angelicum cernebamus
exercitum, in omnibus virtutibus adornatum. Nullus
sane in eis sordidis utebatur indumentis, sed splendore
vestium pariter atque animorum nitebant, ita
ut etiam, secundum Scripturam, laetaretur eremus
sitiens, et multi filii ejus viderentur in deserto. [(Esai. 35.)]
Quae quamvis de Ecclesia dicta sint, tamen
in Aegypti desertis, haec etiam historica relatione
completa sunt. Ubi tantae per urbes multitudines
veniunt ad salutem, quantas Aegypti deserta
protulerunt. Quanti populi habentur in urbibus,

tantae paene habentur in desertis multitudines monachorum.
Unde mihi videtur etiam Apostoli dictum
in eis esse completum: Quod ubi abundavit peccatum,
ibi superabundavit gratia [(Rom. 5.)]
. Abundavit enim
aliquando immundus idolorum cultus in Aegypto,
sicut in nullo umquam gentium. Canes enim et
simias atque alia portenta venerati sunt. Allia quoque
et caepas, et nonnulla olerum, Deos credebant,
sicut ab ipso patre Apollonio narrante didicimus,
caussam enim nobis priscae eorum superstitionis hoc
modo exponente: Bovem quidem Deum crediderunt
aliquando Aegyptii, pro eo quod per ipsum rura excolentes
victum cibumque capiebant. Sed et aquam
Nili, pro eo quod universas rigabat Aegypti regiones,
venerabantur. Colebant quoque et terram, utpote

uberiorem caeteris terris. Canes etiam, ut supra
diximus, et simias, ac diversa herbarum genera
atque olerum colebant, pro eo quod occasionem sibi
salutis per haec venisse opinabantur temporibus Pharaonis.
Circa haec enim singula occupatio eis exorta
videbatur, cum ille patres nostros persequens submersus
est, et unusquisque id per quod occupari
visus est uti ne Pharaonem sequeretur, hoc sibi reputavit
Deum, dicens: Quia hoc mihi Deus fecit
hodie, ut non sequerer Pharaonem, et simul cum eo
demergerer.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.