PL 21, col. 467

Historia ecclesiastica (Rufinus Aquileiensis), J. P. Migne

217-218 Cum apud Alexandriam post Achillam,
qui Petro Martyri successerat, Alexander sacerdotium
suscepisset, quia pax nostris et quies a
persecutionibus erat, atque Ecclesiarum gloria Confessorum
meritis gaudebat: prosperitas rerum nostrarum
domestica contentione turbatur. Etenim presbyter
quidam apud Alexandriam, Arius nomine,
vir specie et forma magis, quam virtute religiosus,
sed gloriae laudisque et novitatis improbe cupidus,
prava quaedam de fide Christi proferre, et quae antea
in quaestionem nunquam venerant, coepit: abscidere
ac separare ab illa aeterna et ineffabili Dei Patris

substantia, vel natura Filium conabatur. Quae
res plurimos in Ecclesia conturbabat. Sed cum
Alexander Episcopus natura lenis et quietus, assiduis
commonitionibus Arium cuperet a pravo incepto
et assertionibus impiis revocare, nec tamen res ex
sententia procederet, quod plerosque jam contagio
pestiferae assertionis infecerat, non solum apud
Alexandriam, verum et per alias urbes provinciasque
dispersa: perniciosum fore credens; si dissimularet
a talibus, plurimis consacerdotibus suis rem
indicat. Quaestio latius innotescit. Sermo usque ad
aures religiosi principis, quippe qui omni studio et
diligentia curaret, quae nostra sunt, pervenit. Tum
ille ex sacerdotum sententia apud urbem Nicaeam
Episcopale Concilium convocat (Anno CCCXXV), ibique

Arium trecentis decem et octo Episcopis residentibus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.