PL 21, col. 468
Historia ecclesiastica (Rufinus Aquileiensis), J. P. Migne
adesse jubet, ac de ejus propositionibus, et
quaestionibus judicari.
CAPUT II. De Concilio apud Nicaeam congregato.
Sed et in eo Concilio admirabile factum Principis
non puto reticendum. Etenim cum ex omnibus pene
locis Episcopi convenissent, et (ut fieri solet) diversis
ex caussis inter se quaedam jurgia detulissent,
interpellabatur frequenter a singulis: offerebantur
libelli, culpae proferebantur, et magis ad haec, quam ad
id, pro quo ventum fuerat, animos dabant. At ille videns
quod per hujusmodi [Al. hujuscemodi] jurgia caussa
summi 219 negotii frustraretur, diem certam [Al. certum]
statuit, qua unusquisque Episcoporum si quid
querimoniae habere videretur, deferret. Et cum resedisset,
suscepit a singulis libellos: quos simul omnes
in sinu suo continens, nec in eis quid contineretur
aperiens, ait ad Episcopos: Deus vos constituit
sacerdotes, et potestatem vobis dedit de nobis [Al.
de vobis] quoque judicandi, et ideo nos a vobis recte
judicamur. Vos autem non potestis ab hominibus
judicari. Propter quod Dei solius inter vos exspectate
judicium, et vestra jurgia quaecumque sunt, ad illud
divinum reserventur examen. Vos etenim nobis a Deo
dati estis dii, et conveniens non est ut homo judicet
deos; sed ille solus de quo scriptum est: Deus stetit
in synagoga deorum, in medio autem deos discernit [(Psal. 81. 1.)]
.
Et ideo his omissis, illa quae ad fidem
Dei pertinent, absque ulla animorum contentione