PL 21, col. 469

Historia ecclesiastica (Rufinus Aquileiensis), J. P. Migne

distinguite. Quum haec dixisset, omnes simul querimoniarum
libellos jussit exuri, ne innotesceret ulli
hominum simulatio sacerdotum. Verum quum per
dies multos in Episcoporum Concilio de fide quaestio
verteretur, et nonnulli diversa sentirent, ac vehementer
coeptis Arii faverent, plures tamen erant qui
impium [Ms. imperium] exsecrarentur inceptum. Cumque
in eodem Concilio esset Confessorum magnus
numerus sacerdotum, omnes Arii novitatibus adversabantur.
Favebant vero ei viri in quaestionibus callidi.
et ob id simplicitati fidei adversi.
CAPUT III. De conversione Philosophi Dialectici.
Quantam vero virtutem habeat fidei simplicitas,

etiam ex his quae inibi gesta referuntur, agnoscimus.
Etenim cum pro studio religiosi Imperatoris, ex omni
terra sacerdotes Dei coissent, 220 opinione commoti
philosophi quoque et dialectici valde nobiles,
et opinatissimi convenerunt. In quibus quidam insignis
in arte Dialectica, per dies singulos, conflictus
summi certaminis cum Episcopis nostris, viris
adaeque in Dialectica non improbabiliter eruditis,
movebat: et fiebat ingens spectaculum, convenientibus
ad audiendum doctis et litteratis viris. Nec
tamen ullo genere philosophus concludi a quoquam
poterat, aut constringi. Tanta etenim dicendi arte
objectis quaestionibus occurrebat, ut ubi maxime putaretur
adstrictus, velut anguis lubricus elaberetur.
Sed ut ostenderet Deus, quia non in sermone regnum

Dei, sed in virtute consistit, quidam ex Confessoribus
simplicissimae naturae vir, et nihil aliud
sciens nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum, inter
caeteros auditores Episcopos [Ms. episcopus] aderat.
Qui cum vidisset philosophum insultantem nostris,
et callida se disputationis arte jactantem, poscit ab
omnibus locum: velle se paucis cum philosopho
sermocinari. Tum vero nostri, qui simplicitatem
viri et imperitiam in [Al. de] sermone duntaxat nossent,
pavere, et velut pudorem quemdam pati, ne
forte apud callidos homines risui efficeretur sancta

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.