PL 21, col. 475

Historia ecclesiastica (Rufinus Aquileiensis), J. P. Migne

XVII.
Et ne quis clericus qui derelicta Ecclesia
sua, nulla existente caussa probabili, vagatur et oberrat
per alias Ecclesias, suscipiatur in communionem.
XVIII.
Et ut nemo eum qui ad alium pertinet, subripiens,
in sua Ecclesia ordinet clericum absque consensu
illius ad quem pertinet.
XIX.
Et ne quis clericus aut usuras accipiat, aut
frumenti vel vini ampliationem, quod solet in novo
datum, vel sexcuplum, vel etiam duplum 227 recipi:
quod si faciat, tanquam turbis lucri reum abjiciendum.
XX.
Et ne Diaconi Presbyteris praeferantur, neve
sedeant in consessu Presbyterorum, aut illis praesentibus,
Eucharistiam dividant, sed illis agentibus

solum ministrent. Si vero Presbyter nullus sit in
praesenti, tunc demum etiam ipsis licere dividere:
aliter vero agentes, abjici jubent.
XXI.
Et ut Paulianistae, qui sunt Photiniani, rebaptizentur.
XXII.
Sed et Diaconissas, quoniam quidem manus
Impositionem non accipiunt, etiam ipsas inter laicos
esse debere.
Igitur cum de his, prout divinarum legum reverentia
poposcerat, decrevissent, sed et de observatione
Paschae antiquum canonem, per quem nulla de
reliquo varietas oriretur, Ecclesiis tradidissent, omnibus
rite dispositis, Ecclesiarum pax et fides in
Orientis atque Occidentis partibus una atque eadem
servabatur.
CAPUT VII. De Helena Constantini matre.

Per idem tempus Helena Constantini mater, foemina
incomparabilis [Ms. incomparabili] fide et religione
animi, ac magnificentia singulari, cujus jure
Constantinus et esset filius et crederetur, divinis admonita
visionibus, Jerosolymam petit, atque ibi
locum in quo sacrosanctum corpus Christi patibulo

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.