PL 21, col. 474

Historia ecclesiastica (Rufinus Aquileiensis), J. P. Migne

auctoritas, et praecipue Metropolitani cum caeteri
firmior habeatur.
VIII.
Et ut Episcopo Jerosolymorum antiquitus tradita
honoris praerogativa servetur, manente nihilominus
et Metropolitani ipsius provinciae dignitate.
IX.
Et ut Catharos (qui apud nos Novatiani sunt) si
forte poenitentes ad Ecclesiam convertantur, confessos
Ecclesiastica dogmata, clericos in ordine quidem
suo suscipi debere: sed in ordinatione data. Sane
si Episcopus ipsorum veniat ad Episcopum nostrum,
debere eum in Presbyterorum loco sedere. Episcopi
vero nomen manere apud illum solum, qui catholicam
semper tenuit fidem, nisi sua voluntate ipse eum tali
nomine honorare voluerit: vel si placuerit, ut quaerat
ei Episcopi locum vacantem, hoc sit in ipsius potestate.

X.
Et ne in una civitate duo sint Episcopi.
XI.
Et si qui forte indiscrete ad 226 Sacerdotium
provecti, postmodum vel ipsi aliquid de se criminosum
confessi sunt, vel ab aliis revicti, ut abjiciantur:
sed et si qui ex his qui lapsi sunt, et per
ignorantiam forte ordinati, recogniti fuerint, ut abjiciantur.
XII.
Et si qui absque tormentis in persecutionibus
lapsi sunt, et ex corde agunt poenitentiam, quinque
annos inter Catechumenos faciant, et duobus annis
post hoc fidelibus tantum in oratione jungantur; et
ita postmodum suscipiantur.
XIII.
Qui vero propter confessionem militiam abjecerant,
et rursum ad hanc abierunt, hos tredecim

annis poenitentiam gerere, et postea suscipi, si
tamen ex corde poenitentiam gerant. Esse tamen in
potestate Episcopi moderandi facultatem, si eorum
fructuosam et attentam poenitentiam viderit.
XIV.
De his vero qui vita excedunt poenitentibus,
decernunt, vacuum nullum debere dimitti. Si quis
sane accepta communione supervixerit, debere eum
tempora statuta complere, vel certe prout moderari
Episcopus voluerit.
XV.
De Catechumenis qui prolapsi sunt, statuerunt
tribus annis eos a Catechumenorum oratione separatos,
postea recipi debere.
XVI.
Et ne de civitate inferiori ad majorem Ecclesiam
transire quis ambiat sive Episcopus, sive
etiam alius clericus.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.