PL 21, col. 473

Historia ecclesiastica (Rufinus Aquileiensis), J. P. Migne

quae in terris. Qui propter nos et propter nostram
salutem descendit, et incarnatus est homo factus,
passus est, et resurrexit tertia die, et ascendit in
caelos: inde venturus judicare vivos et mortuos. Et
in Spiritum Sanctum. Eos autem, qui dicunt, erat
aliquando, quando non erat, et antequam nasceretur
non erat, et quia ex nullis substantibus factus est,
aut ex alia subsistentia, vel substantia, dicunt esse τρέπτον,
aut convertibilem, vel mutabilem Filium
Dei, anathematizat catholica et Apostolica Ecclesia.
Canones Nicaeni.
1.
Statuunt praeterea observandum esse in Ecclesiis,
Ne quis ex his qui semetipsos impatientia libidinis
exciderunt, veniret ad clerum.

II.
Et ne quis nuper assumtus ex vita, vel conversatione
Gentili, accepto baptismo, antequam cautius
examinetur, clericus fiat.
III.
Et ne quis Episcoporum caeterorumque clericorum,
cum extraneis mulieribus habitet, praeterquam
cum matre, vel sorore, vel θείᾳ, vel si quae
sunt hujusmodi necessitudinum personae.
IV.
Et ut Episcopus (si fieri potest) a totius provinciae
Episcopis ordinetur. Si hoc difficile est, certe
non minus, quam a tribus: ita tamen, ut Metropolitani
Episcopi maxime, vel 225 praesentia, vel auctoritas
habeatur. Absque quo ordinationem irritam
esse voluerunt.
V.
Et ne, quem alius Episcopus de Ecclesia expulerit,

sive clericum, sive laicum, suscipiat alius. Sane
ne hoc aut iracundia aliqua, aut contentione (ut fieri
solet) injuste factum remedium non haberet, decernunt
per singulos annos in singulis quibusque provinciis
secundo ab omnibus Episcopis provincialibus
concilia agi debere, et de hujuscemodi negotiis judicari,
ut si forte ab uno inique aliquid gestum est,
a caeteris emendetur. Si recte, ut ab omnibus confirmetur.
VI.
Et ut apud Alexandriam, et in urbe Roma,
vetusta consuetudo servetur, ut vel ille Aegypti, vel
hic suburbicariarum Ecclesiarum sollicitudinem
gerat.
VII.
Et ut si forte in ordinando Episcopo, duo vel
tres pro aliqua contentione dissentiant, reliquorum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.