PL 21, col. 477

Historia ecclesiastica (Rufinus Aquileiensis), J. P. Migne

ad vitam. Et cum haec dixisset, adhibuit primo
unam ex tribus, et nihil profecit. Adhibuit secundam,
et ne sic quidem aliquid actum est. Ut vero admovit
tertiam, repente adapertis [Al. apertis] oculis
mulier consurrexit, et stabilitate virium recepta,
aiacrior multo, quam cum sana fuerat, tota domo
discurrere et magnificare Dei [Al. Domini] potentiam
coepit. Sic evidenti indicio Regina voti compos effecta,
templum mirificum in eo loco in quo crucem
repererat, regia ambitione construxit. Clavos quoque,
quibus corpus Dominicum fuerat affixum, portat
ad filium. Ex quibus ille frenos composuit, quibus
uteretur ad bellum: et ex [Al. tac. ex] aliis galeam
nihilominus belli usibus aptam fertur armasse.
Ligni vero ipsius salutaris partem detulit filio, partem

vero thecis argenteis conditam dereliquit in loco:
quae etiam nunc ad memoriam solicita veneratione
servatur. Reliquit etiam hoc indicium religiosi animi
Regina venerabilis: Virgines quas ibi reperit Deo
sacratas, invitasse ad prandium, et tanta eas devotione
curasse dicitur, ut indignum crederet, si famulorum
uterentur officiis, sed ipsa manibus suis, famulae
habitu succincta, cibum apponeret, poculum
porrigeret, aquam manibus infunderet, et Regina
orbis ac mater imperii, famularum Christi se famulam
deputaret. Et haec quidem Jerosolymis gesta.
Interea Constantinus pietate fretus, Sarmatas, Gothos,
aliasque barbaras nationes, nisi quae vel amicitiis,
vel deditione sui, pacem 230 praevenerant, in
solo proprio armis edomuit. Et quanto magis se religiosius

ac humilius Deo subjecerat, tanto amplius ei
Deus universa subdebat. Ad Antonium quoque primum
eremi habitatorem, velut ad unum ex prophetis
litteras, supliciter mittit, ut pro se ac liberis
Domino supplicaret. Ita non solum meritis suis, ac
religione matris, sed et intercessione sanctorum
commendabilem se Deo fieri gestiebat. Sane quoniam
tanti viri Antonii fecimus mentionem, de virtutibus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.