PL 21, col. 478
Historia ecclesiastica (Rufinus Aquileiensis), J. P. Migne
ejus atque institutis, et sobrietate mentis, ut
in solitudine vitam degens, usus solummodo consortio
fuerit bestiarum, et de daemonibus crebros agens
triumphos, placuerit Deo supra cunctos mortales,
utque institutionis suae praeclara usque in hodiernum
monachis exempla reliquerit, volentem me aliqua
exponere ille libellus exclusit, qui ab Athanasio scriptus,
etiam Latino sermone editus est. Propter
quod nos, omissis his quae ab aliis jam dicta sunt, ea
memorabimus, quae quamvis gestorum contineat fides,
ab his tamen qui longe positi sunt, obscurior
fama subtraxit.
CAPUT IX. De captivitate Frumentii et Edesii, et de conversione Indorum per ipsos gesta.
In ea divisione orbis terrae, quae ad praedicandum
verbum Dei sorte per Apostolos celebrata est,
cum aliae aliis provinciae obvenissent, Thomae
Parthia, et Matthaeo Aethiopia, eique adhaerens
citerior India Bartholomaeo dicitur sorte decreta. Inter
quam Parthiamque media, sed longo [Al. longe]
interior tractu, India ulterior jacet, multis variisque
linguis et gentibus habitata, quam velut longe
remotam, nullus Apostolicae praedicationis vomer 231
impresserat, quae tamen temporibus Constantini
tali quadam ex caussa semina fidei prima suscepit.
Metrodorus quidam philosophus, inspiciendorum
locorum, et orbis perscrutandi gratia, ulteriorem
dicitur Indiam penetrasse. Cujus exemplo
etiam invitatus Meropius quidam Tyrius philosophus
simili ex caussa adire Indiam voluit, liabens
secum duos puerulos, quos liberalibus litteris utpote
propinquos instituebat. Quorum unus qui erat junior
Edesius, alter Frumentius vocabatur. Igitur
pervisis, et in notitiam captis his quibus animus pascebatur,
cum philosophus redire caepisset, aquae
vel caeterorum necessariorum caussa ad portum