PL 21, col. 488

Historia ecclesiastica (Rufinus Aquileiensis), J. P. Migne

[Al. coierant]
adversus eum. Ille autem divinum

illud conservabat eloquium, dicens: Si consistant
adversum me castra, non timebit cor meum: si insurgat
in me praelium, in hoc ego sperabo [(Psal. 26. 3.)]
.
Verum quoniam tanta ac talia ejus gesta sunt, ut
magnitudo quidem rerum nihil me praeterire patiatur:
multitudo vero gestorum quam plurima cogat
omittere, incertus aestuat animus, dum deliberare
non valet quid teneat, quid omittat. Et ideo
pauca nos quae ad rem pertinent memorabimus,
reliqua ejus fama narrabit sine dubio minora vero
nuntiatura. Nam nihil quod addere possit, inveniet.
CAPUT XV. De Constantini Imperatoris errore.
Igitur ubi Constantius Orientis regnum solus

obtinuit, Constantino fratre non longe ab Aquileia
apud Alsam fluvium a militibus interfecto,
Constans utriusque germanus, Occidentem
satis industrie gubernabat. Nam 243 Constantius
natura et animo regio, dum primis illis
regni sui fautoribus satis indulget, per eunuchos
arte in perfidiam decipitur a perversis sacerdotibus;
et intento satis studio, pravis eorum
contentionibus obsecundat. Sed illi verentes, ne
forte adeundi regis copia quandoque fieret Athanasio,
et per eum de veritate fidei quam pervertebant,
secundum Scripturas edoceretur, omnimodis insimulare
eum apud principem, et velut si reum
omnium scelerum ac flagitiorum adgrediuntur exponere,
usquequo humani corporis brachium loculo

delatum Imperatori ostendunt: quod ab Athanasio
excisum magicae artis gratia de Arsenii cujusdam
corpore confirmabant. Sed et alia quam plurima
criminosa simul et flagitiosa componunt.
CAPUT XVI. De concilio haereticorum apud Tyrum contra Athanasium congregato.
Quibus ex caussis Imperator jubet convocato Concilio
Athanasium condemnari. Idque apud Tyrum
(misso e latere suo uno ex Comitibus, adnitente
quoque Archelao tunc Comite Orientis, nec non et
eo qui Phoenicem provinciam gubernabat) congregari
jubet. Eo deducitur Athanasius: loculus cum
humano brachio circumfertur: invidia et horror

non solum religiosas, sed et viles animas pervadit.
CAPUT XVII. De exciso brachio Arsenii, caeterisque dolis haereticorum in concilio retectis.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.