PL 21, col. 489
Historia ecclesiastica (Rufinus Aquileiensis), J. P. Migne
Hic Arsenius, cujus brachium dicebatur excisum,
Lector aliquando Athanasii fuerat, et ob culpam
correptionem veritus, frequentiae sese subtraxerat.
Cujus latebras opportunas sibi ad hujuscemodi commentum
flagitiosi hominem rati, initio compositi criminis
occultatum eum apud quemdam, fidissimum
sceleribus suis 244 crediderant [Al. crediderunt],
retinabant. Pervenit tamen ad hunc in
latebris positum quid suo nomine criminis in intentaretur
Athanasio. Et sive eum ipsa humanitatis contemplatio,
sivi divina perpulit providentia, clam per
noctis silentia evadens claustris, enavigavit Tyrum,
et pridie quam caussae dicendae adesset ultimus
dies, Athanasio sese Arsenius obtulit, utque se
rerum gestarum series haberet, edocuit. Ille domi
esse hominem, nec innotescere cuiquam de ejus
praesentia, jubet. Interea Concilium cogitur, in quod
aliquanti concinnatae calumniae conscii, omnes pene
infenso animo adversum Athanasium praejudicatoque
conveniunt. Per idem tempus Paphnutius confessor,
de quo supra memoravimus, aderat, Athanasii innocentiae
conscius. Is cum vidisset Maximum Jerosolymorum
Episcopum, qui una secum effosso oculo,
et poplite succiso, confessor extiterat, verum pro
nimia simplicitate nihil de sacerdotum scelere suspicantem,
consedisse cum caeteris quos factionis
macula sociaverat, medium consessum adire non
veritus: Te, inquit, o Maxime, cum quo mihi unum
atque idem confessionis insigne est, cum quo mihi
pariter mortale lumen effossum, clariorem divini
luminis conciliavit aspectum: te, inquam, non patiar
sedere in concilio malignantium, et cum iniqua gerentibus
introire. Injectaque manu elevans eum de
medio eorum, ac de singulis instruens, perpetua
dehinc Athanasio communione sociavit. Sed interim
caussa dicitur. Prima introducitur accusatio mulieris
cujusdam, quae se diceret aliquando hospitio
Athanasium recepisse [Al. suscepisse], et ab eo noctu
nihil suspicantem, vim corruptionis esse perpessam.
Introduci ad haec jubetur Athanasius: ingreditur
cum Timotheo presbytero suo, eumque monet,
ut posteaquam mulier dicendi finem fecisset, se tacente,
ipse ad ea quae dixerat responderet. Cumque
mulier ea quae edocta fuerat, perorasset, Timotheus