PL 21, col. 490

Historia ecclesiastica (Rufinus Aquileiensis), J. P. Migne

conversus 245 ad eam: Vere, inquit, mulier,
ego mansi apud te aliquando, aut vim tibi, ut asseris,
feci? Tunc illa (ut mulierum se talium procacitas
habet) objurgans Timotheum: Tu tu, inquit,
mihi vim fecisti, tu in illo loco commaculasti castitatem
meam. Simul et conversa ad judices, obtestari
fidem Dei coepit, vera se dicere. Tum omnes ridiculosus
pudor habere caepit, quod tam facile, tacente [Al. docente]
eo, factio compositi criminis patuisset.
Nec tamen permissi sunt judices habere de muliere
quaestionem, unde haec, vel per quos, aut quomodo
fuisset aptata calumnia, quoniam judicandi libertas
penes accusatores erat. Hinc transitur ad aliud crimen.
Profertur facinus seculis inauditum. Hoc est, inquiunt,
ubi nemo possit verborum praestigiis decipi,

res oculis agitur, verbis cessantibus: Brachium
hoc te, aiunt, Athanasi, accusat excisum. Haec est
Arsenii dextera, quam tu quomodo, vel ad quos usus
excideris, indicato. Tum ille: Quis enim, inquit,
vestrum Arsenium noverat, ut hanc ipsius esse
dexteram cognoscatis. Exsurrexerunt aliquanti, qui
se dicerent optime scisse Arsenium, in quibus nonnulli
erant absque conscientia factionis. Orat dehinc
a judicibus Athanasius, ut hominem suum, quem
negocium deposceret, jubeant introduci. Cumque
introductus esset Arsenius, elevato ejus vultu, Athanasius
concilio et judicibus ait: Hic est Arsenius.
Et allevans ejus nihilominus dexteram: Haec est,
inquit, etiam dextera ejus, haec est et sinistra. Haec
autem, quam isti offerunt, manus unde sit, vos requirite.

Tunc [Al. Tum] velut nox quaedam et tenebrae
accusatorum oculis infusae, quid agerent, quo
se verterent, nesciebant. Ipsum etenim esse Arsenium
testes qui paulo ante scire se dixerant, confirmabant.
Verum, quia non judicandi, 246 sed
opprimendi hominis caussa concilium gerebatur,
fragor omnium repente attollitur, magum esse
Athanasium, et decipere intuentium oculos, conclamatur,
nec debere ullo modo ultra talem hominem
vivere: factoque impetu, suis eum discerpere manibus
parant. Sed Archelaus, qui cum caeteris ex
praecepto Imperatoris concilio praesidebat, ereptum
eum de [Al. ex] discerpentium manibus, per occultos
exitus eduxit, ac fugae (qua solum posset) salutem
monuit commendare. Concilium tamen rursum

conveniens, tanquam si nihil omnino deprehensum
fuisset, ut confessum de intentatis criminibus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.