PL 21, col. 541

Apologia in Sanctum Hieronymum (Rufinus Aquileiensis), J. P. Migne

In English: The Apology of Rufinus. Addressed to Apronianus, in Reply to Jerome's Letter to Pammachius 1.1 · The Apology of Rufinus. Addressed to Apronianus, in Reply to Jerome's Letter to Pammachius 1.17

307 1. Perlegi scripta tua, Aproniane fili carissime,
quae ab amico ( Hieronymo ) et fratre bono
de Oriente ad virum nobilissimum Pammachium
missa, transmisisti ad me: et recordatus sum sermonis
Prophetici, qui ait: Filii hominum dentes eorum,
arma et sagittae, et lingua eorum machaera acuta [(Psal. 56.)]
.
Verum ad haec vulnera, quae infliguntur
ex lingua inter [Al. intra] homines, medicus pene
nullus est. Et ideo converti me ad Jesum caelestem
medicum, qui mihi antidotum potentissimam dedit
de Evangelii sui pixide prolatam, quae vim doloris
spe futuri apud se justi examinis solaretur. Potio
ergo ipsa quam temperavit Jesus, haec erant verba: Beati,
inquit, estis cum vos persecuti fuerint, et dixerint
adversum vos [Al. nos] omne malum mentientes.

Gaudete et exultate, quoniam merces vestra multa est in
coelis. Sic enim persecuti sunt et Prophetas, qui erant
ante vos [(Matth. 5. 11. et seqq.)]
. Et ego quidem,
quantum in me est, hoc medicamento contentus, de
reliquo silere decreveram, dicens apud meipsum: Si patrem familias Beelzebub vocaverunt, quanto magis
(nos licet indignos) domesticos ejus [(Matth. 10. 25.)]
?
Et si illi dictum est: Quia seductor est, et seducit
turbas [(Joan. 7. 12.)]
:
ego 308 cur indigner, si audiam
me haereticum dici: et pro ingenii tarditate, vel
potius caecitate talpam nominari? Et cum Dominus
meus, immo omnium Deus Christus dictus sit homo
vorax, et vini potator, amicus publicanorum et peccatorum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.