PL 21, col. 623

Apologia in Sanctum Hieronymum (Rufinus Aquileiensis), J. P. Migne · Apologia ad Anastasium (Rufinus Aquileiensis), J. P. Migne

In English: The Apology of Rufinus. Addressed to Apronianus, in Reply to Jerome's Letter to Pammachius 2.47 · The Apology of Rufinus. Addressed to Apronianus, in Reply to Jerome's Letter to Pammachius 2.11

dubio damnatum est in Latinis. Veniatur ad tuos
libros, invenientur eadem continere secundum sententiam
tuam: necesse est ut cum suo auctore damnentur.
Et sicut nihil profuit Origeni, quod a te

403 I. Audivi quosdam, cum apud Beatitudinem
tuam controversias, sive de fide, sive de aliis nescio
quibus quaestionibus commoverent, etiam mei nominis
fecisse mentionem. Et tua quidem Sanctitas velut
ab ipsis incunabulis per Ecclesiasticae traditionis
regulas instituta, de absente sibique bene et in fide,
et in caritate Dei cognito, calumniantibus non accommodavit
auditum. Ad me tamen quoniam appetitae
existimationis meae fama pervenit, aequum putavi,
ut (quoniam ipse post triginta fere annos parentibus
redditus sum, et durum satis atque inhumanum
erat, si tam cito desererem eos, quos tam
tarde reviseram: simul et quia tam longi itineris
labor fragiliorem me reddit ad iterandos labores) literis
meis satisfacerem Beatitudini tuae, non ut de

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.