PL 21, col. 645

Commentarius in LXXV psalmos (Auctor incertus (Rufinus Aquileiensis)), J. P. Mig

5
1.
Beatus vir, etc. Postquam dictum est, non
abiit, superfluum videtur esse quod additur, non stetit,
et non sedit. Qui enim non consentit peccato, jam
nec in eo stare valet, aut perseverare. Sed ideo hoc
facit, quia ordinem vult exequi, quo primus homo
peccavit: ut secundum hominem ostendat a primo
penitus esse dissimilem. Beatus vir qui non abiit.
[ De Domino nostro Jesu Christo accipiendum est, qui non abiit in consilio impiorum,
sicut homo terrenus,
qui uxori consensit deceptae a serpente, ut Domini
praecepta contemneret [(Gen. 3. 6.)] . Et in via
peccatorum non stetit. Venit quidem in via peccatorum,
nascendo sicut peccatores; sed non stetit, quia
illecebra secularis eum non tenuit. Et in cathedra
pestilentiae non sedit. Noluit enim terrenum regnum
cum superbia [(Joan. 78.)] . Quae cathedra pestilentiae
ideo recte intelligitur, quia pauci sunt, qui amore
dominandi careant, et humanam gloriam non appetant.

Pestilentia vero est morbus late pervagatus,
omnes aut pene omnes involvens. Vel cathedra pestilentiae
perniciosa doctrina intelligi potest. Deinde
considerandus est ordo verborum, Abiit, Stetit, Sedit.
Abiit ille, qui recessit a Deo. Stetit, cum delectatus
est in peccato. Sedit, cum in sua superbia
confirmatus, redire non potuit: nisi per eum liberatus,
qui neque abiit in consilio impiorum, nec in via
peccatorum stetit, nec in cathedra pestilentiae sedit.]
Potest etiam intelligi de quolibet justo quod dicitur, Beatus vir qui non abiit,
etc. In consilio impiorum abire,
est pravis consiliis assentire. In via peccatorum
stat, qui in malis operibus perseverat. In cathedra
vero pestilentiae sedet, qui malum quod agit, alios
docet. Quisquis ergo beate vivere studet, prava consilia
summopere cavere debet. Scriptum est enim:
Corrumpunt mores bonos colloquia mala [(1. Cor. 15.)] .
Prava quoque opera et exempla nihilominus vitanda
sunt: quia sicut bonorum operibus et exemplis minus

boni ad meliora semper proficiunt: sic nonnumquam
iniquorum factis et exemplis infirmi ad deteriora
tendunt. Hinc Psalmista alibi ait: Cum sancto
sanctus eris. Et paulo post subditur: Et cum perverso
perverteris [(Psal. 17.)] . Tanto itaque studiosius
oportet haec fugere, quanto facilius incautas
mentes possunt decipere. Via ergo beatitudinis est,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.