PL 21, col. 646

Commentarius in LXXV psalmos (Auctor incertus (Rufinus Aquileiensis)), J. P. Mig

ut quisquis ad bonum opus tendere desiderat, quo
scilicet beate vivat, prius malum cavere studeat, ne
bonum quod agit, impediat. Unde scriptum est: Declina
a malo, et fac bonum [(Psal. 33.)] . Sequitur de
Domino Nostro Jesu Christo.
2.
Sed in lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus
meditabitur die ac nocte. Quod Christi voluntas in lege
Dei Patris fuerit, textus sancti Evangelii satis ostendit;
ubi Luca narrante dicitur, qualiter in templo
Domini puer Jesus invenitur sedens in medio Doctorum
et interrogans, cunctis stupentibus super prudentia
et responsis ejus [(Luc. 2.)] . Qui inquisitus a
parentibus ait: Quid est quod me quaerebatis? Nesciebatis
quia in his quae Patris mei sunt, oportet me
esse [(Ibid.)] ? Ergo in lege Domini voluntas ejus. Nequaquam
puer Jesus invitis parentibus in templo Domini
remansisset, si in lege Domini voluntas ejus 6
non fuisset, Et in lege ejus meditabitur die ac nocte.
Namque in die et nocte praedicavit Christus. In
die docebat turbas, nocte verbi mysteria discipulis

revelabat [(Joan. 8.)] . Vel in lege Domini voluntas
ejus fuit, quia a praeceptis Patris nunquam Filius discordavit.
Hinc est quod ipse ait: Non veni facere
voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me,
Patris [(Joan. 6.)] . Ex quibus verbis quid aliud colligimus,
nisi quod praeceptis dominicis obedire debemus,
non timendo, sed amando: non ex necessitate,
sed ex voluntate. Non enim timor aut necessitas,
sed sola caritas implet legem. Hinc est quod
Apostolus ait: Qui enim diligit, legem implevit [(Rom. 13.)] .
Nec mirum si is, qui caritate repletur in
lege Domini, die ac nocte, id est, assidue meditatur:
vel die ac nocte, idest, in prosperis et adversis. Ubi
enim est vera dilectio, ibi Divinae legis est meditatio:
et mens, quae amore Dei accenditur, nec prosperis
nec adversis commutatur.
3.
Et erit tanquam lignum quod plantatum est secus
decursus aquarum, quod fructum suum dabit in
tempore suo. De sapientia per Salomonem dicitur:

Lignum vitae est his qui apprehenderunt eam, et qui
tenuerit eam, beatus [(Proverb. 3.)] . Quid autem Christus,
nisi Dei virtus, et Dei sapientia [(1. Cor. 1.)] ?
Quem quisquis amando et desiderando apprehendit,
in aeternum proculdubio vivit. Legimus in paradiso
lignum vitae esse, de quo dictum est: Videte ne forte
sumat de ligno vitae, et vivat in aeternum [(Gen. 3.)] .

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.