PL 21, col. 648

Commentarius in LXXV psalmos (Auctor incertus (Rufinus Aquileiensis)), J. P. Mig

folium, id est, verbum non defluat: ipse in Evangelio
demonstrat, ubi ait: Caelum et terra transibunt,
verba autem mea non transient [(Matth. 24; Luc.
21.)] . Etsi enim sonus verborum transeat, ea quae
verbis exprimitur, sententia perdurat. Et quicquid
voce veritatis dicitur, sive in Lege, sive in Prophetis,
sive in Evangelio, sive in Apostolicis libris, sive
etiam per quosque religiosos: totum per operationem
adimplebitur. Unde scriptum est, Iota unum,
aut unus apex non praeteribit de Lege, donec omnia
fiant [(Matth. 5; Luc. 24.)] . Et quia potens in opere
et sermone Christus dicitur [(ipse enim est Dei virtus
et Dei sapientia [1. Cor. 2.] )] , merito de ipso subditur: Et omnia quaecunque faciet, prosperabuntur.
Unigenitus
Dei Filius in carne veniens [(Joan. 1.)] , quia
verus Deus et verus Homo extitit, alia ut Deus, alia
ut Homo, et docuit et fecit. Sed quod fecit, aut docuit,
ut Deus, nobis profuit ad recte credendum.
Quod vero ut Homo, profuit nobis ad recte vivendum.
Impletum est ergo quod dicitur, et omnia

quaecunque faciet, prosperabuntur. Sed fortasse non
creditur prospere egisse: quando a Judaeis captus,
ligatus, flagellatus, 8 crucifixus, occisus est [(Joan.
18.)] . Immo tunc prospere egit, quia morte sua mortem
nostram destruxit. Nec profuisset nasci in carne,
si non contigisset mori et resurgere. Et mira Domini
dispositione actum est, ut et Judaei voluntatem
suam in Christum implerent, et Christi consilium,
quod putabant destruere, perficerent. Sed haec verba
quae de capite dicta sunt, etiam membris ejus congruere
possunt. Quisquis enim Deo perfecte servire
concupiscit, non solum opere, sed et verbo esse justus
appetit. Dicatur ergo de quolibet perfecto viro: Et folium ejus non defluet, et omnia quaecunque faciet,
prosperabuntur.
Folium ejus non defluit, cujus in veritate
sermo consistit. Folium ejus non defluit, quia
superfluitate verborum linguam compescit. Hinc per
Salomonem dicitur, Sapiens usque ad tempus tacebit [(Prov. 11.)] .
Psalmista quoque alibi ait, Dixi custodiam

vias meas, ne delinquam in lingua mea [(Psal. 38.)] .
Et Jacobus perhibet dicens, Qui in verbo
non offendit, hic perfectus est vir [(Jacob. 3.)] . De
hoc ergo perfecto viro recte dicitur. Et omnia quaecunque
faciet, prosperabuntur. Rectorum quidem facta
tunc prosperabuntur, quando mala bonis non
admiscentur: cum bene caepta usque ad finem perducuntur:
cum pro his nec temporale lucrum, nec terrena
gloria, nec favor hominum, sed sola patriae caelestis
merces requiritur. Sed nonnunquam contigit,
quia is qui perfecte vivit, in verbo aut in opere delinquit.
Nec tamen tunc verbum ejus defluit, etiam
cum offendit, nam tandiu culpa corde retinetur,
quousque satisfactione poenitentiae curetur. Et cum
post culpam cautior redit ad justitiam, quod adversari
videtur, peccatum etiam prosperatur. Et miro
modo fit, quod unde peccavit, inde justior existit.
Merito ergo per Paulum dicitur, Omnia cooperantur
in bonum his, qui secundum propositum vocati sunt
Sancti [(Rom. 8.)] . Omnia quidem, non solum prospera,

sed etiam adversa: non solum bona, sed
etiam mala. Quia ergo quisque perfectus vir, et in
locutione maturus est, et in operatione discretus,
dicatur recte: Et folium ejus non defluet, et omnia
quaecunque facit, prosperabuntur. Sed jam quid de
reprobis subjungat, audiamus.
4.
Non sic impii, non sic. Ubi repetitio comminatio
est, ac si diceret: Nec sic beati eritis, nec sic
prosperari poteritis, Sed tanquam pulvis, quem projicit
ventus a facie terrae. Merito impius pulveri comparatur,
quia peccanti homini dicitur: Pulvis es, et
in pulverem reverteris [(Gen. 3.)] . Qui dum tentationibus
agitatur, quasi pulvis vento movetur. Quem dum
ira conturbat, superbia inflat, vana gloria elevat,
luxuria enervat, avaritia subjicit, invidia dividit, tristitia
prosternit: quot tentationum motibus urgetur,
quasi tot ventorum flatibus pulvis dispergitur. Quod
si facies terrae, species patriae caelestis accipitur (de

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.