PL 21, col. 649

Commentarius in LXXV psalmos (Auctor incertus (Rufinus Aquileiensis)), J. P. Mig

qua terra Propheta dicit, Credo videre bona Domini
in terra viventium [Psal. 26.] ), recte pulvis a facie
terrae projici describitur, quia a visione caelestis
gloriae impius removetur.
5.
Ideo non resurgunt impii in judicio. Ideo scilicet (Ex Augustino),
quia nullo virtutum pondere gravati,
tanquam pulvis a facie terrae sunt projecti. Unde
scriptum est, Tollatur impius, ne videat gloriam
Dei [(Isai. 26.)] . Neque peccatores in consilio 9 justorum.
Repetita sententia videtur, ut, quod superius
dicitur, impii, intelligantur peccatores, et quod praemissum
est, in judicio, hoc dictum sit in consilio
justorum. Aut si aliud sunt impii, aliud peccatores
[(nam omnis impius peccator, non tamen omnis peccator
impius [Ex August. totid. verbis] )] . Impii non
resurgunt in judicio, subaudis, ut judicentur: quia
jam poenis certissimis deputati sunt. Peccatores autem
non resurgunt in consilio justorum, subaudis,
ut judicent, sed ut judicentur. Sed cum David dicat
quod impii non resurgunt in judicio, quid est quod

Paulus ait: Omnes quidem resurgemus [(1. Cor. 15.)] ?
Nam per omnes vult intelligi tam bonos quam malos,
tam pios quam impios, tam peccatores quam justos.
Sed sciendum est quia omnes et boni et mali resurgere
habent ad vitam, sed non omnes resurgent ad
gloriam. Quod satis manifestat idem Apostolus, qui
ibidem subjungit, Sed non omnes immutabimur. Resurgent
quidem omnes ut vivant, boni et mali: sed
non omnes immutabuntur, de vita ad gloriam: nisi
soli boni. Quare hoc?
6.
Quoniam novit Dominus viam justorum. Novit,
idest approbat. Iter autem impiorum peribit. Ac si
diceret, iter impiorum non novit Dominus: ut hoc
sit nesciri a Domino, quod est perire; et hoc sit sciri
a Domino, quod est manere. Duobus enim modis
scire Dei accipitur (Ex Augustino): Aut scire, id
est, cognoscere: aut scire, id est approbare. Secundum
hoc autem, quod scire Dei dicitur noscere, bonos
et malos novit Dominus. Sicut scriptum est,
Ipse novit et decipientem, et eum qui decipitur (Job.

12.): neque enim impium quemquam judicaret, si
nequaquam cognosceret. Et tamen iniquum nescit,
quia facta ejus non approbat. Et novit ergo, quia deprehendit,
et non novit, quia hunc in suae sapientiae
speciem non recognoscit. Hinc dicturus est eis in
judicio, Amen dico vobis, nescio vos [(Matth. 25.)] .
Juxta hoc vero quod scire dicitur approbare, non
noscit Dominus nisi bonos, unde scriptum est: Novit
Dominus qui sunt ejus [(2. Tim. 2.)] . Quos ideo
novit, quia praescivit et praedestinavit eos conformes
fieri imaginis Filii sui [(Rom. 8.)] . Quia ergo omnipotens
Deus operationem justorum sic novit, ut approbaret:
actionem vero impiorum sic non novit, ut
reprobaret, dicatur recte, Quoniam novit Dominus
viam justorum, et iter impiorum peribit.
TITULUS PSALMI II.
Secundus Psalmus sic intitulatur, Psalmus David. Notandum

quod tituli quibusdam Psalmis ita praeponuntur, ut
intentionem designent: in quibusdam, ut materiam, in
quibusdam vero ut utrunque. Psalmus proprie dicitur Melos,
quod per motum et laborem manuum de psalterio procedit,
et ideo pro bona operatione saepe ponitur, quae sine
labore fieri non potest. Et quantum in hoc negocio continetur
exhortatio bonae operationis: idcirco ipsi negocio
tale vocabulum competit, ut psalmus appelletur. Psalmus
ergo iste, id est, sequens exhortatio bonae operationis, est
attribuendus David, id est, Christo, qui verus David, id
est, visu desiderabilis, vel manu fortis interpretatur. Quis
enim adeo desiderabilis, sicut ille, de quo scriptum est:
Cujus vultum desiderat universa terra, et in quem desiderant
angeli prospicere [(I. Petr. 1. Luc. 11.)] ? Et quis fortior
eo, 10 qui omnia quaecunque voluit, fecit [(Psal. 134.)] ?
qui principem hujus mundi de regno suo expulit [(Joan.
12.)] , qui morte sua mortem nostram destruxit [(Osee 13.)] ?
Et sciendum quod quando Psalmi ita intitulantur, ut Psalmus
praeponatur et non Canticum, designatur quia de moribus
agitur. Quando vero Canticum et non Psalmus, non
de moribus, sed de mystico intellectu tractatur. Intentio

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.