PL 21, col. 650

Commentarius in LXXV psalmos (Auctor incertus (Rufinus Aquileiensis)), J. P. Mig

Christi, cui haec verba competunt, haec est, ut omnes fideles
spem et confidentiam bonae vitae, non in seipsis, sed in
Christo et secundum principium et secundum finem, constituant.
Quia nonnunquam Prophetae sancti sic praevident
futura, quomodo sciunt praeterita. Sanctus David quod de
passione Christi et persecutoribus ejus futurum esse praevidit,
non futuro, sed praeterito tempore narrare voluit:
ut ex suis verbis ostenderet, quia Spiritu Sancto revelante,
tam de futuris, quam de praeteritis certus esset. Ait
ergo de persecutoribus Christi.
PSALMUS II.
1.
Quare fremuerunt gentes, idest, gentiles; et populi,
idest Judaei, meditati sunt inania? Et quare astiterunt reges terrae,
Herodes, et Pilatus [(Joan. 11.)] , et principes
Annas et Caiphas
[(Luc. 23.)] convenerunt
in unum, consilium et locum, adversus Dominum,
Patrem, et adversus Christum Filium ejus [(Matth.
26.)]
? Tanta denique insania furoris eos invasit, tanta
malitiae caecitas perculit, ut auctorem suum, quem
credere et adorare debuissent, unanimiter etiam occidere

non timerent. Dictum est autem Quare (Ex
Augustino), ac si diceretur, frustra. Non enim impleverunt
quod voluerunt. Nam qui ideo Christum occiderunt,
et ut nomen ejus de terra delerent, et ne
ipsi locum et gentem perderent [(Joan. 7.)] : ideo quidem
nomen ejus auxerunt, ideo et gentem et locum
perdiderunt, quia innocentem Dominum occiderunt [(Joan. 11.)] .
Miroque modo actum est, ut dum suum
consilium implere se crederent, consilium Domini
nolentes et nescientes implerent. Ergo meditati sunt
inania. Non est enim sapientia, non est prudentia,
non est consilium contra Dominum [(Prov. 21.)] . Sed
quae inania meditati sunt?
2.
Dirumpamus, inquiunt, vincula eorum, et projiciamus
a nobis jugum ipsorum, idest, destruamus
vincula religionis Christianae, ne nos sibi valeant
subjugare. Sic, sic superbae mentes contra suum auctorem
frequenter se erigunt, dum suam non ejus
voluntatem implere appetunt: et tanto deterius cadunt,

quanto supra eum tendunt a quo facti sunt.
Sed quid sequitur?
3.
Qui habitat in coelis irridebit eos, et Dominus subsannabit
eos. Quia habitantes in terra caelestem Dominum
irridere et subsannare praesumserunt, ab ipso
caelesti Deo irrisione et subsannatione digni ostendentur.
Nam qui surrexit a mortuis, et regnando jam
habitat in caelis, cum ad judicium veniet, irrisione
(ut jam diximus) et subsannatione eos dignos ostendet.
Hinc per Sapientiam dicitur [(Prov. 1.)] : Quia
vocavi, et renuistis, extendi manum meam, et non
fuit qui aspiceret: despexistis omne consilium
meum, et increpationes meas neglexistis. Ego quoque
in interitu vestro ridebo, et subsannabo, cum
vobis, quod timebatis, evenerit [(Ibid.)] . Cum irruerit
repentina calamitas, et interitus quasi tempestas
ingruerit: quando venerit super vos tribulatio et angustia:
tunc invocabunt me, 11 et non exaudiam:
mane consurgent, et non invenient me.
4.
Tunc loquetur ad eos in ira sua, qui ante tacuit

in mansuetudine sua. Et in furore suo conturbabit eos:
quos in longanimitate patientiae suae ante toleravit.
Iram autem (Ex Augustino) et furorem Domini non
perturbationem mentis oportet intelligi, sed vim,
qua justissime judicat. In ira sua loquetur ad eos,
cum in judicio suo dura illos arguet increpatione:
in furore suo conturbabit eos, cum districta impios
feriet animadversione. Ecce misericors Deus non
iratus, sed placatus nobis peccatoribus apparet:
mala nostra videt, et patienter sustinet. Ideo diu tolerat,
ut ad poenitentiam nos pertrahat. Sed qui
modo negligit placatum, profecto sentiet iratum. Et
quo quisque nunc durior fit ad poenitentiam, eo ipse
districtior erit ad vindictam. Sed qui in caelis habitat,
quomodo etiam in terris regnat, audiamus: ait
enim:
5.
Ego autem constitutus sum Rex ab eo, subaudis,
a Patre meo, super Sion montem sanctum ejus, praedicans

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.