PL 21, col. 651
Commentarius in LXXV psalmos (Auctor incertus (Rufinus Aquileiensis)), J. P. Mig
praeceptum ejus. Ego, inquam, cujus vincula
illi dirum ere, et jugum meditabantur abjicere. Per
Sion (Ex Augustino), quae speculatio dicitur, sancta
Ecclesia intelligitur: cujus intentio quotidie ad speculandam
claritatem Dei erigitur. Sicut Apostolus
dicit: Nos autem revelata facie gloriam Domini speculantes [(2. Cor. 3.)] .
Quam Ecclesiam montem sanctum
appellat [(2. Petr. 1.)] , propter eminentiam et
firmitatem. Super hanc ergo Ecclesiam unigenitus
Dei Patris rex constitutus est, non ut terreno regnet
imperio, sed caelesti. Ait enim in quodam loco: Regnum
meum non est de hoc mundo [(Joan. 6.)] . Ergo
est supra mundum. Et cum eum voluissent rapere
in regem, ut temporaliter regnaret in illis, aufugit,
et terrenum imperium respuit. Ergo Christus spiritualiter
rex constitutus est in nobis, ut, expulso maligno
principe de cordibus nostris, regnet ipse in interiore
homine secundum spiritum, secundum donationes
gratiarum, et largitiones virtutum, et aedificationes
morum, ad salutem animarum nostrarum
[(Ephes. 3.)] :
ut jam non regnet peccatum in nostro
mortali corpore, nec serviamus immunditiae ad iniquitatem,
sed potius justitiae in sanctificationem [(Rom. 6.)] .
Sic ergo Christus in nobis regnare desiderat,
ut ab immundis spiritibus et vitiis nos defendat,
ut virtutibus et sacris operibus nos muniat. Sic
in nobis regnare appetit, ut ad caeleste regnum suo
nos regimine ducere possit. Sed quia adhuc sumus
in certamine, suis nos praeceptis non cessat admonere.
Unde bene dicitur, Praedicans praeceptum ejus:
quia non praecepta, sed praeceptum dicit, fortassis
caritatem nobis innuit, in qua cuncta praecepta finiuntur [(1. Cor. 13.)] :
et si quis impleverit, caetera
ab ipso implebuntur [(Matth. 22.)] . Hoc praeceptum
nobis quotidie. Christus praedicat, hoc praecepto a
terris ad caelestia sublevat: et quicquid per alia praecepta
dicit, mittere nos ad hoc unum praeceptum
semper intendit. Quod quidem duplex est mandatum:
nam in dilectione Dei est dilectio proximi. Et
scriptum est, Quia in his duobus mandatis pendet
lex et prophetae [(Matth. 22.)] . Quicquid ergo lex,
quicquid prophetia, quicquid Evangelium, quicquid
sermo Apostolicus praedicat: omnia 12 unum praeceptum,
idest, caritas una consummat. Sed quia de
potentia audivimus, de dignitate hujus regis nostri
audiamus. Sequitur enim, et dicit:
6.
Dominus dixit ad me, Filius meus es tu, ego
hodie genui te. Quod per Prophetam audimus, hoc
etiam per Evangelium legimus. Ibi enim dicitur, quia
cum Dominus Jesus baptizaretur, Spiritus Sanctus
in columbae specie descendit, et vox Patris intonuit,
Hic est Filius meus, in quo mihi complacui, ipsum
audite [(Joan. 1; Matth. 17.)] . Ubi manifeste se Trinitas
humanae naturae ostendit: quia Filius Dei in
specie hominis, et Spiritus Sanctus in specie columbae,
et vox Patris in similitudine humanae vocis
apparuit [(Luc. 2; Matth. 2.)] . Quanquam autem (Ex
Augustino) possit ille dies in prophetia dictus videri,
quo Jesus Christus secundum hominem natus est:
tamen hodie quia praesentiam significat, atque in aeternitate
nec praeteritum, nec futurum est, sed praesens:
divinitus accipitur secundum id dictum, Ego
hodie genui te: quo sempiternam generationem virtutis
et sapientiae Dei, qui est unigenitus Filius, fides
catholica praedicat. Duas ergo in Christo generationes
esse credimus: unam divinam, alteram humanam:
unam qua ex patre in caelo natus est sine matre,
alteram qua in terra ex matre natus est sine
patre. Secundum illam, cum nihil essemus, nos creavit.
Secundum istam, cum perditi essemus, nos reformavit.
Unigenitus ergo filius ex patre sine tempore
natus. quia caelestem suam haereditatem solus
habere noluit, humanam naturam ad contemplationem
gloriae suae condidit. Sed quia peccando periit,
ille etiam hanc in carne nascendo requisivit: et qui
hominem fecerat ad imaginem et similitudinem Dei [(Genes. 1.)] ,
miro suae caritatis affectu factus est ipse