PL 21, col. 661

Commentarius in LXXV psalmos (Auctor incertus (Rufinus Aquileiensis)), J. P. Mig

non est magna culpa, nec tamen sunt sine
culpa: Cum nos aut jocamur, aut ut prosimus,
mentimur. Illud primum in jocando non est perniciosum,
quia non fallit. Novit enim ille cui dicitur,
joci caussa esse dictum. Secundum autem
ideo mitius est, quia retinet nonnullam benevolentiam.
Illud vero quod fallere intendit, mendacium
est, quod animam occidit: sicut scriptum est,
Os quod mentitur, occidit animam [(Sap. 1.)] . Sed jam
mutatio personae fit, cum subditur, Virum sanguinum
et dolosum abominabitur Dominus. Usus quippe prophetarum
est, frequenter personas mutare: ut modo
Deo, modo hominibus, modo capiti, modo membris
loquantur. Loquuntur enim Deo, tanquam ei a quo
accipiunt quod prophetizant. Loquuntur hominibus,
tanquam eis, quibus prophetizant. Et modo de capite
ad membra, modo de membris ad caput vocem mutant:
in quo unitatem capitis et membrorum nobis
insinuant. Per virum sanguinum, persecutores sanctorum
Martyrum designantur. Dolosi vero sunt, hi

qui fideles animas verbis seductoriis decipere cupiunt,
quos abominabitur Dominus, id est, ab haereditate
electorum separabit. Quia ergo illi suis malis
meritis damnandi sunt, Ecclesia vero per Domini misericordiam
salvanda est: bene subjungit,
8.
Ego autem in multitudine misericordiae tuae introibo
in domum tuam, adorabo ad templum sanctum
tuum in timore tuo. Domus Dei ipsa est sancta Ecclesia,
quae regnatura in caelo, adhuc laborat in terra:
quae construitur ex fidelibus, tanquam ex vivis lapidibus:
quibus Petrus ait, Et vos tanquam lapides
vivi superaedificamini [(1. Petr. 2.)] . Et Paulus ait, Dei
agricultura, Dei aedificatio estis [(1. Cor. 3.)] . Hujus
caelestis domus aedificium ingreditur, quisquis in
sancta Ecclesia sanctorum mores imitatur. Hoc spirituale
aedificium intrare, est sancti viri, qualiter
proficiunt amando, conspicere. Sed quia hoc nemo
suis viribus valet, ideo recte dicitur, In multitudine
misericordiae tuae. Multa quidem est Dei misericordia,
quia (ut Paulus ait) Ubi abundavit peccatum, superabundat

gratia [(Rom. 5.)] . In misericordia sua pius
Dominus 24 nos a peccatis liberat, sed in abundantiori
misericordia nobis etiam dona gratiae spiritualis
praestat. In misericordia sua nos ab aeternis
suppliciis eruit, sed in multitudine misericordiae suae
nos etiam ad supernae patriae domum reduxit. Quis
divinae misericordiae viscera pensare valeat, quae ut
nobis vitam redderet, homo fieri [(Joan. 1.)] , et mortem
suscipere voluit [(Philip. 2.)] ? dicatur ergo: Ego
autem in multitudine misericordiae tuae introibo in domum
tuam. Sancta Ecclesia ideo domus dicitur [(Matth. 7.)] ,
quia ab omnipotente Domino inhabitatur.
Ideo templum appellatur [(2. Paral. 18.)] , quia ab
ipso Domino consecratur. Vel templum ideo vocatur,
quia in eo continue caelesti Domino laudes referuntur [(Psal. 67.)] . Ait ergo, Adorabo ad templum
sanctum tuum in timore. Quia (Ex Augustino) non ait
in templo, sed ad templum, intelligendum est non de
perfectione, sed de profectu ad perfectionem esse

dictum. Et fortasse ideo addidit, in timore tuo: quia
principium sapientiae timor Domini [(Psal. 110.)] . Qui
timet Dominum, faciet bona [(Eccl. 15.)] . Et in alio
psalmo dicitur, Beatus vir qui timet Dominum, in
mandatis ejus volet nimis [(Psal. 111.)] . Et iterum,
Servite Domino in timore [(Psal. 2.)] . Et quia hoc viribus
suis non valet, ideo adjungit,
9.
Domine, deduc me in justitia tua propter inimicos
meos: dirige in conspectu tuo viam meam. Inimici mei
volunt me seducere, et ad injustitiam deviare: Tu
Domine, qui es creator meus, esto dux meus [(Deut.
32.)] . Tu enim fecisti nos, et non ipsi nos [(Psal. 94.)] .
Tu rege nos, et non ipsi nos. Postquam autem dixit, Deduc me in justitia,
non immerito addidit, Tua: ac
si aperte diceret, Per temetipsum data. Nam per

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.