PL 21, col. 662

Commentarius in LXXV psalmos (Auctor incertus (Rufinus Aquileiensis)), J. P. Mig

sanctos prophetas et famulos suos secundum distributionem
temporum dedit minora praecepta populo,
quem adhuc timore alligari oportebat: per Filium
suum majora populo, quem caritate jam liberare
convenerat. Nec mirum est quod dantur majora
praecepta propter regnum caelorum, et minora data
sunt propter regnum terrenum, ab eodem Deo vivo
qui fecit caelum et terram, qui solus novit congruentem
suis temporibus generi humano exhibere medicinam.
De hac sua justitia nos admonet in Evangelio
dicens, Nisi abundaverit justitia vestra plusquam
Scribarum et Pharisaeorum [(Matth. 5.)] . Id est nisi
non solum illa minora praecepta legis impleveritis,
quae inchoant homines, sed etiam ista quae a me adduntur
(qui non veni solvere legem, sed adimplere),
non intrabitis in regnum caelorum [(Matth. 5.)] . Audiamus
minorem justitiam. Audistis (inquit) quia
dictum est, Oculum pro oculo, dentem pro dente [(Deut. 19.)] .
Audiamus majorem. Ego dico vobis, non
resistere malo [(Matth. 5.)] . Justitia minor est non excedere

in vindicta modum, ne plus rependat quisque
quam accipit, et magnus hic gradus est. Nemo enim
invenitur, qui pugno accepto pugnum tantum reddere
velit: et uno a conviciante verbo audito, unum, si
tantumdem valeat referre, contentus sit. Sed sive
ira perturbatus immoderatius vindicat: sive quia
justum putat eum, qui laesit prior, gravius laedi,
quam laesus est, qui non laeserat. Talem animum
magna ex parte refrenavit lex, in qua dicitur, Oculum
pro oculo, et caetera. Quibus nominibus significatur 25
modus, ut injuriam vindicta non transeat:
et haec est pacis inchoatio. Perfecta autem pax est
talem penitus nolle vindictam. Inter illud ergo primum,
quod praeter legem est, ut majus malum pro
minore malo reddatur: et hoc quod Dominus perficiendis
discipulis dicit, ne malo resistatur: medium
locum tenet, ut tantum reddatur, quantum acceptum
est: per quod a summa discordia ad summam concordiam
pro temporum distributione transitus factus

est. Parum autem adhuc videtur Domino, si pro malo
quod acceperis, nihil rependas mali, nisi etiam amplius
sis paratus accipere. Hoc est, quod consequenter
exponit, Si quis te percusserit in dexteram maxillam,
praebe ei et alteram [(Matth. 5.)] . Sed quid est
quod ipse Dominus, qui praecepta quae docuit, primus
ipse implevit [(Act. 1.)] , percutienti se in maxillam
ministro sacerdotis non praebuit alteram: sed
insuper dixit, Si male loquutus sum, exprobra de
malo: si autem bene, cur me caedis [(Joan. 16.)] ?
nisi hoc praeceptum debere intelligi ad praeparationem
cordis, non ad ostensionem operis? Unde alibi
vir sanctus dicit: Paratum cor meum Deus [(Psal.
36.)] . Dicatur ergo, Domine, deduc me in justitia tua
propter inimicos meos. Cujus justitiae viam postulat,
cum subjungit, Dirige in conspectu tuo viam meam.
Aliud est justitia, aliud est via. Nam justitia est doctrina
Christi, via est ipse Christus [(Joan. 14.)] .
Justitiam ostendit praedicando, viam operando. Unde
scriptum est, Quae caepit Jesus facere et docere (Act.

1.). Recta quippe actio non virtus est, sed via virtutis.
Nam per actionem venitur ad virtutem. Fides
enim quae per dilectionem operatur, impetrat gratiam [(Galat. 5.)] .
Et gratia Dei diffusa in cordibus
nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis [(Rom. 5.)] ,
implet justitiam. Ego (inquit Dominus)
sum via, veritas, et vita [(Joan. 14.)] . Viam intelligite
Christum operantem: veritatem, Christum docentem,
vitam, Christum remunerantem. Via ducit ad
veritatem, quia per viam venitur ad doctrinam:
doctrina autem veritatis ducit ad vitam, quia cum impletur,
quod praecipitur, acquiritur vita quae promittitur.
Bene autem ait, Propter inimicos meos. Multos
enim in via Dei sancta Ecclesia patitur adversarios,
qui premunt eam persequendo, terrendo, blandiendo,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.