PL 210, col. 665
Theologicae regulae (Alanus de Insulis), J. P. Migne
exstinguitur. Sunt tamen qui dicunt, per
veniale peccatum non recedere charitatem: negando
scilicet per ea venialia posse fieri descensum
a perfecta in imperfectam, cum tamen dicat
auctoritas, quod per oculum luscum intelligitur
charitas, quae per veniale a suo fervore tepescit.
Gregorius etiam super Job dicit, quod per
vesperam intelligitur veniale peccatum, per quod
lux charitatis obtenebrescit: et eum per omissionem
venialium ascendat quis de imperfecta ad perfectam,
videtur quod prae commissione eorum posset
descendere a perfecta in imperfectam. Et quid
absurdius quam dicere quod homo teneatur de
momento in momentum fieri melior, cum homo
posset esse in ferventissimo motu charitatis, in sequenti
vero tempore in minus ferventi, cum tamen
non decidat a charitate. Sed quidem quod
dicitur, quod charitas aut proficit in homine, aut
deficit; hoc sic intelligere possumus: aut
proficit continuando, aut deficit cessando. Alia
etiam auctoritas dicit quod veniale peccatum hoc
facit charitati, quod gutta aquae camino: quod ad
occasionem referendum est: sicut enim aqua infusa
camino ad tempus remittit fervorem; tamen
consequenter est occasio majoris incendii; sic veniale
peccatum ad tempus remittit charitatem, sed
consequenter occasio est majoris fervoris. Similiter
malum, quod est in homine, ut fornicatio,
vel aliud criminale peccatum, aut continuatione augetur,
si homo perseveret actualiter in peccato;
aut attritione remittitur, ut quando aliquis dolet
se hoc commisisse, cessans ab opere, quamvis
non poeniteat perfecte; aut contritione dimittitur,
quando plenarie de peccato convertitur. Sunt enim
multi, qui dolent se peccasse, et corde atteruntur,
non tamen plene conteruntur, nec firmum habent
propositum non relabendi, nec ore confitentur.
Isti minus mali fiunt, sed desinunt non esse mali,
nisi perfecte conterantur.
REG. LXXXVI. Omnis justus alii mereri potest meritum praemii, non praemium meriti.
Sensus est quod aliquis potest mereri alii primam
gratiam, justificationem scilicet, ut de
injusto fiat justus, secundum quam justificationem
homo fit praemio aeterno dignus; non tamen aliquis
potest mereri vitam aeternam, quamvis possit
ei mereri justificationem primam, qua dignus est