PL 211, col. 1288

Epistolae (Guibertus Gemblacensis), J. P. Migne

ut pascant, sed ut pascantur; non ut ministrent,
sed ut ministrentur; non ut seminent, sed ut colligant;
non ut laborent, sed ut quiescant; non ut a
lupis oves custodiant, sed ut immaniores lupis oves
ipsi diripiant. Volunt etiam id quod in acquisitione
honoris exinanitum fuerat direptis replere, et non
solum mollibus, sed et pretiosis vestiri. Et quia
super multos exercent, non dando pauperibus, sed
necessariis suis vel amicis vel supereffluentibus,
benefici appetunt vocari [(Luc. XXII)] . Proinde ut ad
talia abundent, diligunt munera, sequuntur retributiones [(Isa. I)]
,
et multifaria intentione quaerunt occasiones
extorquendi: unde et saepius ad hoc pervertunt
judicium [(I Reg. VIII)] . Qui cum ex imitatione
patrum, quorum filii sunt, non vitam sequendo,

sed solum officium exterius et locum tenendo,
terrena despicere, atque ad aeterna anhelare debent
et alios ad amorem Dei attrahere, miserrima ambitione
terrenis inhiant, parumque de se corrigendis
vel de subjectis regendis cogitant. Heu! quomodo
obscuratum est aurum, mutatus est color optimus,
dispersi sunt lapides sanctuarii in capite omnium
platearum? [(Thren. IV.)]
O extremae stuporem dementiae,
terrena et fugitiva toto cordis ambitu quaerere,
supernaque et aeterna negligere, in divites
extraneos sua, dispergere, et pauperum filiorum
oblivisci. Et quibus hoc malum, nisi inertiae praelatorum
imputandum est? nam omnia fere mala quae
in subditis inveniuntur, negligentium praelatorum

vel incuria succrescunt, vel pravis roborantur exemplis.
Quapropter per Jeremiam comminatur eis
Dominus, dicens: Vae pastoribus qui dispergunt et
dilacerant oves pascuae meae! ecce ego cibabo eos absynthio,
et potabo eos felle [(Jer. XXIII)]
. Quia qua se
futurorum spe consolentur non video, cum Dominus
solum pauperibus, mitibus, lugentibus, esurientibus,
et sitientibus, persecutionem patientibus,
beatitudinem promittat [(Matth. V)] ; et isti e diverso
induantur purpura et bysso et epulentur splendide,
et quidquid nugarum et ineptiarum habet, et exsequitur
mundus, hi vel exerceant, vel a suis circa se
exerceri permittunt.
In quibus omnibus, Pater reverende, si quid ad
personam vestram pertinere videtur, favorabili aure
ad incitamentum profectus vestri haurite, et non
ad insipientiam mihi, nec vobis ad injuriam deputetis.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.