PL 211, col. 1287

Epistolae (Guibertus Gemblacensis), J. P. Migne

Venerabili atque amantissimo patri PHILIPPO in
Ecclesia Coloniensi summi Pastoris vicario, frater
G. ex affectu suus, jugem electorum Dei pontificum
in rationali cordis gestatione memoriam, et per eorum
exempla cum multiplici sancti gregis augmento
ad pascua sempiterne virentis paradisi feliciter
introire.
Semper quidem, reverende Pater, divinae benignitatis
et misericordiae fuit prolapso humano generi
consulere et congrua institutionis subsidia adhibere.
Quod et ideo recuperationis aditum invenit,

quia non propria nequitia, sed alienae malignitatis
fraude seductum, positae sibi obedientiae limites
excessit. Et quia nos sumus in quos fines saeculorum
devenerunt [(I Cor. X)]
, per multa experimenta
sentimus impleri verba Apostoli dicentis: In novissimis,
inquit, diebus instabunt tempora periculosa,
et erunt homines se ipsos amantes, cupidi,
gulosi, elati, superbi, blasphemi, parentibus inobedientes,
ingrati, scelesti, sine affectione, sine pace,
criminatores, incontinentes, divites, sine benignitate,
proditores, protervi, tumidi, voluptatum amatores
magis quam Dei [(II Tim. III)]
. Jam certe monstruosum
nostrum saeculum omnia haec genera bestiarum
in plenitudinem tamen hominum produxit, sed

prae nimia assuetudine horrenda non horremus.
Propterea divisiones aquarum deducunt oculi mei, [(Thren. III)] ,
quia obtenebratus est sol in ortu suo,
et luna non splendet in plenitudine sua [(Isa. XIII)]
,
caeco populo non desunt duces, sed caeci; quia exigentibus
peccatis ejus, juxta prophetam, mittit ei
Dominus reges in furore suo [(Ose. XIII)] , et suscitat
pastores in terra, qui detenta non visitent, et dispersa
non requirant, et contrita non sanent, sed
carnes pinguium comedant, et lana gregum operiantur [(Ezech XXXIV)] .
Nascuntur ergo in gremio
Ecclesiae pro patribus filii, sed degeneres; in terra
ejus constituuntur, sed nominis Domini et praeceptorum
ejus immemores, quia intrant eorum plurimi,
non per ostium, sed ascendunt aliunde [(Joan.
X)] , intrant ambitione, pecunia, non gratia, principum
largitione non cleri electione et intrant non

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.