PL 211, col. 1293
Epistolae (Guibertus Gemblacensis), J. P. Migne
quid opinionis sinistrae de his quae in ejus dispositione
constituta sunt, contingat me audire vel scire,
medullitus condoleo. Quoniam ergo membra pro
invicem et maxime caput pro membris debet esse
sollicitum [(I Cor. XII)] , satagite, obsecro, ut in cellis
vestris quae cum ad hoc sufficiunt, per priorum avaritiam
vel negligentiam hospitalitatis humanitas
nullatenus justo segnius exerceatur. Curate etiam
ut munditia castitatis in omnibus locis vestrae ditionis
singulariter prae caeteris virtutibus servetur,
parcimonia adversus luxuriam, humilitate contra
superbiam, hinc inde illam ne aliquatenus expugnetur,
ad munimen sui perpetim vallantibus. Praeterea
summa intentione curam impendite, ut diligenter
investigetis quidquid agitur in cellis vestris, maxime
remotis, et qualis sit vita vel conversatio eorum
quibus illas deputastis regendas. Dico enim, licet
pudeat, sed veritas urget ut dicam, quia nullum
majus dignitatis suae praejudicium, nullum majus
honoris sui detrimentum patitur sacra religio quam
a cellis. Et licet jam in quampluribus abbatiis a
filiis scelestis pulchritudo gloriae monachalis offuscata
sit, et ad nihilum fere redacta sit, maxima
tamen pars ruinae ejus et injuriarum a cellis aut
prioratibus, id est ab his qui in cellis vel prioratibus
commorantur, initium habuit, et omne dedecus
ab illis illusoribus ordinis illi emergit. Quae
enim ab illis fuerint verecundum est dicere, adeo
ut in terra nostra ordo ipse quondam summae reverentiae,
nunc in opprobrium et in fabulam, in derisum
et subsannationem, in blasphemiam et sibilum
cunctis late per circuitum devenerit. State ergo,
reverendissimi Patres, in Domino, et sicut hactenus
ita usque in finem tenete traditiones ordinis quas ab
antiquo semel suscepistis. Et ne in vobis quoque
muscae morientes perdant unguentum bonae opinionis [(Eccle. X)] ,
nunc maxime quando omnia in declivi
sunt, subrahite vos ab exemplo omnis Ecclesiae
inordinate ambulantis. Itaque nihil prorsus vobis
quasi ex vobis ascribentes, sed ei a quo bona
cuncta procedunt [(Jac. I)] , tribuentes, et simplici ex
corde gratias agentes, omnes in unam convenite
sententiam, una mente unum sentite, uno ore idipsum
dicite: Benedictus Deus in donis suis, et sanctus
in omnibus operibus suis, de cujus munere
habetur, ut ei digne et laudabiliter serviatur. Cui
laus et gloria, honor et imperium in saecula. Amen.
EPISTOLA VII. AD J. ABBATEM ET FRATRES MAJORIS MONASTERII. Laudat eorum religionem, petitque suffragia post mortem.
Reverendissimo domino et Patri J. Dei gratia
abbati, amantissimisque fratribus sub ejus censura
Deo et B. Martino in Majori Monasterio servientibus,
frater GUIBERTUS minimus semper et ubique
sanctitatis eorum servus, salutem in vero salutari,
et se totum ex toto.