PL 211, col. 1294

Epistolae (Guibertus Gemblacensis), J. P. Migne

Omnipotentis Dei clementiae inexplebiles ago gratias,
qui mihi inspirare dignatus est, ut sanctae excellentiae
vestrae notitiam perquirerem, et pietate
sua effecit ut invenirem. Revera enim me multum
ex cohabitatione vestra tum exemplis tum doctrinis
profecisse et sentio et confiteor, et adhuc uberiorem
profectum post mortem ex orationibus vestris
me percepturum spe certa praesumo. Et quia sicut generatio praeterit et generatio advenit
[(Eccle. I)]
, ita
in monasterio vestro, et propter excessum e vita,
et propter ordinis et servitii gravamen saepius apud
vos mutari oportet, fratres, et ideo neminem inter
vos esse reor, qui me cognoscat vel mei recordetur.
Si quaeritis quis sum ego qui vobis scribam, ego
sum frater N., etc. Qualitatem societatis vestrae a

praedicto abbate et capitulo mihi concessae in Regula
si diligenter inquiritis, scriptam invenietis,
quam ut propter Deum mihi, obsecro, et vivo recognoscatis
et mortuo, cum obitus meus, qui ut
credo, instat, vobis nuntiatus fuerit, fideliter persolvatis,
sanctitatem vestram pro omnibus fidelibus
et pro me eorum ultimo indesinenter orantem, indesinenter
aeque fidelium Deus omnium Conditor et
Redemptor ab omni malo in aevum custodiat, et nos
pariter cum eis ad aeternae beatitudinis gaudia pietatis
suae gratia perducat. Amen.
EPISTOLA VIII. AD RODULFUM VILLARIENSEM MONACHUM Reddit rationem cur curam pastoralem deseruerit.
Servo Dei RADULFO Villariensi monacho nostro
semper dilectionis sinu suscipiendo, F. G.
solo habitu et nomine monachus, arcem regni coelestis
virtutum armis comprehendere.
Et vestris et aliorum crebris pulsatus litteris, nonnullorum
quoque de partibus illis ad has gratia negotiandi
partes adventantium verbis super abscessu
meo suggillatus, ignominiosum arbitror ulterius vel
officiosam amicorum vel improbam derogatorum
reprehensionem dissimulare. Vereor namque, si non
occurrero, et me infamiae exponere, et detractoribus
meis, dum libere iniqua loquuntur, occasionem
peccandi tribuere. Maluissem tamen, si licuisset,
in his Martinum episcopum, quam beatum Jeronymum
presbyterum imitari, quorum alterum scimus

tantam adversus omnes injurias patientiam assumpsisse,
ut, cum esset summus sacerdos, impune etiam
ab infimis clericis laederetur; alterum tanto legimus
in reprehensores suos verborum impetu ferri, ut
quasi rupto patientiae freno, totus in praeceps agi
videatur, sagittas potentes et acutas cum carbonibus
vastatoriis linguis dolosis apponens [(Psal. CIX)] , omnem
inventionem haereticae pravitatis altercando destruens.
Sed licet ego ultra omnem aestimationem infra
pedes tantorum virorum jaceam, medius tamen
eorum incedens, ita, si possum, moderabor stylum
et animum, ut nec intus sufferentiae tranquillitatem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.