PL 211, col. 1303

Epistolae (Guibertus Gemblacensis), J. P. Migne

nec exteriori scientia praeditus, modo in
utraque ultra vires praesumere, et omni bono vacuus,
sed solo superbiae fastu tumidus, intolerabilis
potentatum coepit exercere tyrannidis, adeo (ut interim
de rusticanis taceam), nonnullos monachorum
et militum, sicut et ipse cum adhuc essetis nobiscum
vidistis, vinculis ferreis alligaret, et in custodia retruderet.
Ut reliqua prosequar, soli potentes, hi scilicet
quorum hoc fuit auctoritatis, ex condicto de rebus
ecclesiae opulenter ditati sunt; reliqui, id est mediocres
et infimi pro merito spebus suis vanis frustrati
sunt. At vero mihi mei sudoris sufficiens erat
praemium, videre voti compotem amicum, ut putabam,
et dominum; nec fuit longa dilatio, aliter quam

ratus eram provenit laborum meorum condigna remuneratio!
siquidem pro donativo ab eo a quo
bona sperabam, in quantum poterat, contrarium
et extra munera dissimile parabat mihi munus,
patibulum et laqueum. Si autem vulgo dicitur:
Debet haberi modus in verberandis canibus, quanto
magis in exasperandis et cruciandis hominibus? Ipse
qui Simoniacae haeresis aemulator, paterni honoris
invasor et proditor, quantum vero ad me, Aman
illo in Lege Veteri nequior [(Esther. V)] , Daciano quoque
et Nerone inordinatis moribus omnium malorum
commentoribus apparet crudelior. Revera pudet,
et tamen fateri necesse est detestandi sui commercii
me per omnia fuisse conscium, cum multorum

ora jam et ipsa etiam saxa vociferantur in diabolum
malum factam esse ejus promotionem, ita ut
sit versum in proverbium, quod loco regiminis statutum
sit idolum zeli ad provocandum aemulationem
Cujus periculi malum nos respicit in capite, qui
hujus pestiferae captionis conscii auctores in hoc
perfidiae suae dedimus evidens indiculum, quod,
bonae simplicitatis viro rejecto, pro libitu nostro
creavimus nobis ridiculum abbatem, qui nihil quidem
scientiae, plus quam satis haberet nequitiae.
Hinc est quod quasi amens et absque cerebro plerumque
publice fatetur velle potius diabolo quam
mihi obviare, in tantum ut cum ego nuper hebdomadarius
sacerdos cum aqua lustrationis et signo
Dominicae passionis ex more domum ejus visitarem,

ipse attonitus aufugerit, nec ullum divinis honorem
exhibuerit sacramentis. Sed quid amplius? Plures
abbates et monachi, milites et clerici, et ipse domnus
archidiaconus Amalricus, prorsus omne hominum
genus pro hujusmodi odii saepissime elaborarunt
sopitione, sed nihil concordiae dignum efficere
valuerunt. Jam quia mihi inest tantorum malorum
nunquam finiendorum desperatio, placet animo
quietis gratia loci demigratio. Proinde precor ut
mihi jam vago et profugo procuretis apud vos locum
certi refugii, ut sitis mihi portus desideratae requietionis,
ut pro hoc apud Deum habeatis locum aeternae

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.