PL 211, col. 1304

Epistolae (Guibertus Gemblacensis), J. P. Migne

remunerationis. Valete, et per praesentium latorem
quid vobis placet rescribite.
EPISTOLA XV AD QUAMDAM SANCTIMONIALEM. Excusat se quod eas saepius non invisat, quoniam id professio non permittat.
Dilectae in Christo sorori ancillae et sponsae ejusdem
Christi, Irater G., salutem, orationes, servitium
et seipsum in Domino.
Quoties benignitatem et beneficia a vobis mihi
impensa mente retracto, doleo quod vobis caream,
vos non videam, vestraque benevolentia et religiosis
non fruar officiis, adeo ut si facultas daretur, et
obligatio professionis permitteret, ob gratiam vestri
et aliarum sodalium vestrarum, quae me, cum praesens

essem, tanta devotione excoluerunt, locum
vestrum saepe inviserem. Sed quoniam id nec licet,
nec decet, et forte non expedit; id quod licet, decet et
expedit factito, quando quo possum pietatis affectu
vos complector, Deoque in orationibus commendo:
simul enim et semel dico, quia modicum id quod sum,
et quod in Christi servitio facio, vestrum aeque ut
meum est. Munuscula nulla vobis dirigo, quia non
habeo; scitis enim quod nulla unquam mihi rerum
hujusmodi colligendarum cura fuit, quoniam id
omnino monachorum non est. Vestra tamen munuscula
quae a vobis exiens mecum attuli, adhuc habeo,
et super aurum et topazium diligo. Valete in Christo
et orate pro me.
EPISTOLA XVI. AD ABBATEM S. EUCHARII. Petit ab eo post obitum suum suffragiorum participationem.

Domino et Patri dilectissimo, G. Dei gratia S.
Eucharii abbati, quidquid fidelis amicus amico
optare potest dulcius et salubrius.
Quoniam aures vestras pluribus occupatas audiendis
verbis quasi adulatoriis aut superfluis occupare
duco inutile, ea quae erga me aguntur vel acta
sunt, si scire vobis placet, narrabit vobis praesentium
lator dilectus noster W. ecclesiae nostrae custos
per quem et vos nobis vestra intimare poteritis.
Sed unum est quod, quia ore ad os non possum,
per litteras enixius precor, quatenus in sanctis orationibus

vestris mei memor esse dignemini, et communionem
beneficiorum quae apud vos fiunt, et societatem
quam abbas praedecessor vester mihi benigne
concessit, vos quoque clementer recognoscere
dignemini, ut si forte finem meum, quia jam
in ultima aetate positus sum audieritis, de me quod
de fratre faciatis. Enixius autem precor ut quod
vobis, si in potestate vestra causam tamen haberetis,
juste impendi velletis, id abbati Florinensi, in vestro
posse, quod, Deo gratias, multum est, impendatis,
videlicet ut in curia archiepiscopi et fratris
vestri archidiaconi justas partes Ecclesiae tueamini,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.