PL 211, col. 1307

Epistolae (Guibertus Gemblacensis), J. P. Migne

Reverendo domino suo et amico sibi in Christo
singulariter dilecto G. Dei providentia abbati Florinensi,
JOSEPH semper suus, ubique suus, totus
suus, salutem et se totum ex toto.
Loquor sanctitati vestrae in pera et baculo, divina
vocante et utinam prosequente gratia, Jerosolymam
cum domino meo Cantuariensi archiepiscopo
profecturus. Vos autem quem sincere in
Domino et singulariter diligo, mihi cum proficiscimur
sic vestra mecum properegrinetur dilectio, ut

qui corpore sejungimur, simul copulemur. Summa
vero petitionis meae est, ut me certe vestrum sancta
orationum vestrarum instantia persequamini,
ac Deum itineris nostri praeceptorem et ducem, pro
me magis assidue quam frequenter oretis; scio
enim quod multum valet deprecatio justi assidua [(Jac. V)]
.
Utinam vos dominum meum, dilectissimum
meum, semel videam antequam moriar. Sed
quoniam ignoro utrum vos ulterius in corpore visurus
sim, rogo ut cum aliquid scriptorum meorum
inter vestra repereritis, Joseph vestri aliquatenus
memoria vobis innovetur. Si enim juxta poeticum
illud:
Dormitat, si non visu pascatur amico,
Et non colloquio saepe fruatur, amor.
De recordatione vestri, domine mi, quid fiet, cum
me in tam longinquam regionem profecto, nulla de
caetero mutuae visionis seu collocutionis spes resideat?
Propter hanc formidinem, secundum verba
beati Petri, justum arbitror, quandiu sum in hoc
tabernaculo, nesciens an velox an tardior sit depositio
hujus tabernaculi, id est corporis mei, suscitare
vos in commonitionem magnae utilitatis et
commodi utriusque nostrum. Attamen rogo ne
velut insipientem accipiatis me, quasi qui velim
docere vos, quem ut spero, magistra Dei unctio
docet [(I Joan. II)] , quantum judicat expedire de
omnibus necessariis. Sed in hoc tamen sufferte

insipientiam meam, quod saltem satis vigilem monere
vos praesumo, sed charitas Christi ad hoc
urget me [(II Cor. V)] . Hac igitur impetrante veniam
et dante fiduciam, morem gerens amici, et etiam
pro sollicito sollicitus exhortor et precor, quatenus
in cunctis pro re, pro loco, pro tempore, pro personis,
utpote in cujus manu tantorum salus versatur,
timorate et diligenter, circumspecte et solerter
vos agatis, quia non solum de vobis, sed et de
his quorum curam suscepistis districto judici Deo
rationem redditurus estis, mei quoque inter haec
sive adhuc in corpore manentis, sive post obitum
non ultimam habeatis memoriam. Obsecro jam
quod sine lacrymis non profero, extremum, ut
puto, dilecti vestri Joseph vale, accipite, et ex

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.