PL 211, col. 1308

Epistolae (Guibertus Gemblacensis), J. P. Migne

munusculis meis, quandiu vobis ea habere placuerit,
firmitatem devotionis meae erga vos fideli officio
recolite.
EPISTOLA XXI. GUIBERTI AD JOSEPHUM SCHOLASTICUM. De mutua eorum amicitia.
G. Dei permissione, et utinam ipsius voluntate
abbas Gemblacensis, singulari mihi jam pro meritis
suis dilectione complectendo JOSEPH egregiae probitatis
scolastico, quidquid filio pater.
Dudum te, amantissime, in Geldorensi oppido
commorantem cognoscens, considerata vultus tui
honestate et venustate, oris gratia, elegantia sermonis,
frontis hilaritate, continentia oculorum, et

gestuum totius corporis tui moderatione inspecta,
ultra quam credi possit super his delectatus et
admirans in juvene tantae specimen honestatis reperiri,
totis te dilectionis visceribus suscipiens, requievit
in te spiritus meus. Usus familiaritatis et
ausus deinceps auxit notitiam, et quanto notior,
tanto charior et dulcior mihi esse coepisti, et expertus
sum in te quod ait beatus Gregorius, quia
amicus quasi animi custos dicatur, eo quod amor
ipse notitia sit. Vidi, consideravi, et adamavi faciem
interioris hominis tui, multo virtutum
decore radiantem, et adhaesit post te anima mea [(Psal. LXII)]
,
et igne charitatis liquefacta, ut sic
dicam, cucurrit in tuam. Et nescio quo occulto naturae
instinctu nonnunquam fit ut ex sola mutuae

visionis vel collocutionis intercessu plerique indissolubilis
nexibus amicitiae foederati constringantur,
abstrahente et afficiente eos exuberantia internae
pulchritudinis, qua etiam secundum interiorem exterior
homo interdum componitur, sicut scriptum
est: Sapientia hominis lucet in facie ejus [(Prov.
XVII)]
. Unde tu, frater dulcissime, dum in viris religiosis
et devote se habentibus disciplinatos mores
consideras et imitaris, mirabilem te et imitabilem
praebes, oculosque intuentium convertendo in te
avolare facis, vocem quoque tuam quibus loqui dignaris
gratam et colloquium tuum dulce reddis, et
faciem multis decoratam virtutum insignibus desiderabilem
exhibes. Quibus tractus incitamentis desidero

et afficior videre te, amplecti te, et loqui
tibi; sed nec capio, nec assequor quod cupio: dubius
ac varius inter fidem et affectum, inter spem
et metum positus quid eligam aut diffiniam ignoro.
Fides quae secundum Chrysostomum amicitias servat,
sanctaque collegia copulat, de indissolubili dilectionis
tuae fraternitate certum me reddit; affectus,
dum ei copia fruitionis denegatur, et se differri a
gratia cohabitationis tuae dolet, et quod gravius ducit,
fraudari perpetim veretur, angitur, suspirat et
ingemiscit. Sed inter haec, dulcissime frater, quid
facies? Nunquid omnino dissimulabis? Nunquid nos
te desiderantes et quaerentes te, suspirantes, despicies,
etc.?
EPISTOLA XXII AD PHILIPPUM COLONIENSEM ARCHIEPISCOPUM. Opusculum aliquod a se compositum ipsi offert.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.