PL 211, col. 1311

Epistolae (Guibertus Gemblacensis), J. P. Migne

archiepiscopo, et PHILIPPO Salzburgensi pontifici,
frater G. servorum Dei minimus, omnimodum
quod a minimo maximis exhiberi potest obsequium,
et sincerae dilectionis indiscretum et aequalem ambobus
officium.
Gaudeo, reverendi praesides, et plurimum glorior,
quod, ut credo, disponente Deo, ad notitiam celsitudinis
vestrae exiguitatis meae tantillitas attigerit,
magni hoc ipsum mihi occasionem profectus fore
spe non incerta praesumens. Si enim estis quod esse
debetis, id est olivae fructiferae, candelabra lucentia,
stellae sive angeli Ecclesiarum, sacerdotes Dei,
pastores ovium, mediatores Christi et plebium,
quidni sperem ab olivis oleum consolationis, a lucernis
splendorem consilii et fervorem exempli

salutaris, a stellis, ne quasi in nocte periculosae
hujus vitae deviem, ostensionem itineris, ab angelis
contra malignos spiritus munimen defensionis, a
sacerdotibus seu mediatoribus munia sanctificationis
vel reconciliationis, a pastoribus sollicitudinem
spiritualis curae, et internae refectionis alimenta.
Propterea dixi et merito dixi me de adeptione sanctae
et jucundae familiaritatis vestrae non modice
laetari, quorum patrociniis in tantis quae dixi, imo
in pluribus quam dixi, spero et exspecto juvari.
Quis enim tam vecors sit, qui non se talium vehementer
gaudeat notitiam acquirere, quorum consiliis
et beneficiis in corpore et in anima non mediocriter,
si velit, possit proficere? Attamen quoniam
alter vestrum et honore superior, divitiis facultatibusque

est cumulatior, non putet me tam ineptum,
ut propter disparem exteriorum affluentiam rerum,
dispari eum amoris complectar affectione, cum ab
utroque aequali me credam redamari dilectione.
Nunc vero, reverendi Patres, qui exsilium ob conservandam
innocentiam praefertis, nolite amittere

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.