PL 211, col. 1312

Epistolae (Guibertus Gemblacensis), J. P. Migne

confidentiam vestram, quae magnam habebit, Deo
conferente, remunerationem. State viriliter in fide,
roboremini spe, dilatemini charitate, in tantum ut
non ipsos persecutores vestros a sinu pietatis et
orationis vestrae excludatis, quoniam, si trium istarum
virtutum funiculo summae Trinitati colligati
teneamini, securi estote, non cadetis: quia sicut
nihil boni est, quod ita fixis potest deesse, ita nihil
mali est, quod vobis possit obesse. Sed sicut beatus
Petrus ait: Si quid propter justitiam patimini,
omnino beati [(I Petr. III)]
. Nam juxta sententiam
Domini: In patientia vestra possidebitis animas vestras [(Luc. XXI)]
;
et secundum Prudentium:
Virtus invalida est, quam non patientia firmat.
Unde patientia valde vobis necessaria est, ne et

animae vestrae periclitetur, et virtutum status infirmetur.
Erudiri ergo et promoveri, non reprobari,
ex correptione patris et provisoris sapientissimi vos
arbitrantes, magis in adversis quam in prosperis
de ejus misericordia confidite, quia post purgationem
quam non prosperitas, quae nonnunquam negligentes
reddit, sed stultos perdit; sed adversitas
quae sapientes exercet, probatosque virtutibus exornat,
nullatenus relinquet Dominus virgam peccatorum
super sortem justorum [(Psal. CXXIV)]
; sed cum
per castigationem exarserit in brevi ira ejus, beati
omnes correpti et correcti, qui de retributione fidentes
erunt in eum [(Psal. II)] . Suscipiat vos, reverendi
Patres, in sua protectionis defensione protector
omnium sperantium in se, Deus [(Psal. XVII)] ,

et protectos ab omni malo, et perfectos in omni
bono, a labore in requiem, a luctu in gaudium, a
morte in vitam transferat perpetuam, et repletos
jucunditate cum suo vultu [(Act. II)] , beatos faciat
eos in terra viventium sine fine. Amen.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.