PL 211, col. 578

Prooemium summae de decretis (Stephanus Tornacensis), J. P. Migne

poenam non intendit, sed praemium promittit; permissio
non promittit praemium, sed impendit remedium.
Duo exteriora sunt in voluntate, duo media
in necessitate. Si enim volueris, nec consilio acquiesces,
nec permissionem suscipies; praecepto
vero et prohibitioni non impune resistes. Quae tamen
voluntaria diximus, ante susceptionem aut votum
intellige: nam post votum continentiae, quod
est consilii cogeris observare, et post nuptias quae
sunt permissionis, non potes uxorem dimittere.
Praeceptiones autem et prohibitiones aliae sunt mobiles,
aliae immobiles. Praeceptiones immobiles
sunt, quae servatae salutem conferunt, non observatae
adimunt, quae et omni tempore locum habuerunt,
ut: Diliges Dominum Deum tuum [(Deut. VI)]
,

etc. Mobiles, quae quandoque observatae sunt, modo
non observantur, ut Circumcisionis vel Sabbati,
vel etiam quae nunquam lex sanxivit, sed posteriorum
diligentia ratione utilitatis invenit, ut: Haereticum
hominem post secundam et tertiam correctionem
devita [(Tit. III)]
. Item prohibitiones immobiles sunt
contra quas nunquam licuit licebitve agere; sic
enim: Non occides, non moechaberis [(Exod. XX)]
.
Mobiles quales sunt quae pro personarum qualitate
et temporum vel causarum necessitate variantur,
ut clericum prius lapsum non reparari, filium sacerdotis
non ordinari. Sed et quaedam permissiones
mobiles fuerunt; permissum est enim quandoque
filiam patrui in uxorem duci, consanguineos in
quarto et quinto gradu copulari, quod hodie non

licet. Quae autem ad consilium spectant, quandoque
aliter se habuerunt: nam cum hodie de consilio
perfectionis sit esse virginem, in Veteri Testamento
videbatur prohibitum, ubi legitur: Maledicta sterilis
quae non parit [(Job XXIV)]
, et iterum: Maledictus
qui non reliquerit semen super terram. Consideranda
sunt ergo Patrum capitula in hoc opere et
aliis, ut in eis consilii, praecepti, prohibitionis et
promissionis ratio habeatur. Item attendenda sunt
capitula quae sunt datae sententiae, quae vero dandae.
Datae sententiae dicuntur illa quae insinuant
transgressorem suum jam excommunicatum, deinde
quae denuntiant excommunicandum ad similitudinem
infamium, quorum quidam sunt infames ipso

jure, quidam per sententiam. Ita quaedam capitula
data sunt ex rigore, quaedam ex dispensatione vel
aequitate. Item quaedam data pro tempore, quaedam
pro loco, quaedam pro persona, quaedam pro necessitate,
id est quaedam temporalia, quaedam localia,
quaedam personalia, quaedam localia. Haec omnia
qui diligenter non attendit, nodos implicationum
incurret. Et quidem quae praedicta sunt, ad omnes
de jure divino tractantes spectant. Circa librum
autem quem prae manibus gestamus, haec attendenda
sunt, scilicet quae sit compositoris materia, quae
ipsius intentio, quis finis intentionis, quae causa
operis, quis modus tractandi, quae distractio libri.
Compositorem hujus operis recte dixerim Gratianum,
non actorem. Capitula namque a sanctis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.