PL 211, col. 579

Prooemium summae de decretis (Stephanus Tornacensis), J. P. Migne

Patribus edita in hoc volumine composuit et ordinavit,
non eorum actor, vel conditor fuit, nisi quis
forte eum actorem dicere ideo velit, quoniam multa
et ex parte sua distinguendo et exponendo sanctorum
sententias in paragraphis suis ponit: hujusmodi
sunt canones, decreta et decretales epistolae,
quorum differentiam superius legisti, auctoritates
et sanctorum Patrum, qui, quamvis jus et potestatem
condendi canones non habuerint, non minimum
tamen in Ecclesia locum habent. Intentio ejus est
diversas diversorum Patrum regulas, qui canones
dicuntur, in unum colligere, et contrariantes quae
in eis occurrunt, in concordiam revocare: finis et
utilitas, scire ecclesiastica negotia, de jure canonum
tractare, et tractata canonice definire. Causa

operis haec est, cum per ignorantiam jus divinum
jam in dissuetudinem deveniret, et singulae ecclesiae
consuetudinibus potius, quam canonibus regerentur,
periculosum reputans id Gratianus, diversos
codices, conciliorum et Patrum capitula continentes
collegit, et quae magis necessaria causis dicendis
videbantur, in hoc volumine comprehendens.
Modus tractandi talis est, primum ponit juris distinctiones
et differentias, deinde causam constitutionis
legum et canonum, postea transit ad ordinem
et numerum conciliorum, et eorum decreta quibus

sint praeferenda. Postmodum ad dignitates et ordines
ecclesiasticos accedit, docens quibus sint conferenda,
et qualiter in eis sit vivendum. De ordinibus,
( Sequuntur commentaria ejusdem decreti Gratiani; quae hic omittenda duximus, et quod prolixiora
sint; et quod ea quae in ipsis habentur, trita nimium et vulgaria peritorum judicio visa fuerint.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.