PL 211, col. 583

Epistolae (Adamus Perseniae), J. P. Migne

Dilecto suo in Christo fratri OSMUNDO Mortuimaris
monacho, frater ADAM, talis qualis abbas Perseniae,
bene vivere et valere in Domino.
Solerter prudentis animi consideratio pensat ut
quod postulati animum possit offendere aut vires
excedere requirere non praesumat. Taedii nimirum
mater est importunitas; quae tanto onerosius petitioni
suae insistere non desistit quanto omne quod
affectat opportunius esse credit. Unde, obsecro,
unde hoc tibi ut majorem quam sim me existimes,
et ita tuo importunus factus es dilectori? Diligeris

siquidem, sed non forte ea mensura qua existimas;
quia, etsi fortassis dignus es diligi, non eam tamen
amoris mensuram impendere possum homini quam
nec ipsi valeo impendere Conditori. Diligo tamen
utcunque quod esse diligendum hactenus possum
cognoscere. Sed non semper effectus operis sufficienter
affectum protestatur amoris. Ille facile quod
petitur potest exsequi in quo respondet ex aequo
affectus effectui: sed non eo usque mereor divinitus
innovari ut hoc utrumque bonum penes me
valeat inveniri. Dilectio est mihi modica, scientia
tenuis, occupatio multiplex, dolor animi plurimus,
labor mentis et corporis ultra vires. Quid igitur
sollicitudini Marthae et otio Mariae? Aut quomodo
in Lia, quae laboriosa est et lippis oculis, Rachelis

elegantiam tu requiris? Tua te, fili, fallit opinio et
nimis de me tua praesumit dilectio; nec interim tibi
conferre poterit suppositio Liae quod optas de Rachelis
obtutibus obtinere. Nondum recesserunt vetera de

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.