PL 211, col. 590

Epistolae (Adamus Perseniae), J. P. Migne

amoris. Dum enim Dei timor a vitiis evacuat habitaculum
mentis, exclusa amaritudine vitiorum restituit
cordi sapientiae appetitum. Extunc incipit animus
esurire et sitire justitiam; quam procul dubio
tantopere nullatenus esuriret, nisi praegustatus jam
sapor esuriem provocaret. Qui edunt me, ait Sapientia, adhuc esurient; et qui bibunt me, adhuc sitient [(Eccli. XXIV)]
.
Quid est enim amor justitiae nisi quaedam
delectatio sapientiae, cum nil sit aliud esse
justum quam divinis esse conditum saporibus et
odoribus delibutum? Annon sunt mores et opera
justorum quaedam odoramenta virtutum, quae nimirum
ex hoc contrahere cognoscuntur quod intimis
sapientiae ferculis oblectantur? Sapientia siquidem
a sapore nomen trahit, quod sapere faciat quae sunt

sursum, quod morum sit delectabile condimentum.
Quid igitur in vita felicius quam Deum timere et
per sollicitum divini timoris officium amori divino
mentis domicilium praeparare? Timoris certe sollicitudo
omni custodia mentem servat, ut jucunda
amoris festivitas solemnes ferias ibi agat. Feriata
mente opus est ut vacare et videre possis quanta sit
suavitas Dei, et quae sit pii amoris solemnitas experiri.
Septem igitur sunt solemnes feriae, in quibus
Deo vacatur, et in quibus anima, ut Deo liberius
vacet, ab omni servili opere feriatur. Prima feria
est spiritus timoris Domini; quae, dum peccatis et
vitiis finem ponit, quasi servili operi spirituale otium
anteponit. Timor quippe Dei nihil negligit; et dum
lutum et lateres Pharaonis et Aegypti paleas exsecratur,

jam ad feriandum et vacandum Domino
praeparatur. Secunda feria est spiritus pietatis, in
qua Deus tanto sincerius et affectuosius colitur
quanto longius a mente excluditur laboriosae tumultuatio
pravitatis. Pietas nimirum est Dei cultus
et compassio proximi, in qua feria illa quies, illud
silentium inchoatur quod per prophetam cultus justitiae [(Isa. XXXII)]
appellatur.
Nota quia in hoc silentio quod cultus justitiae dicitur,
quod in coelo, hoc est in anima justi custoditur,
cum dracone Michael praeliatur. Quanto enim
cor quietius fuerit ab intentione servilis operis,
tanto acrius infestat eum nequitia spiritalis. Unde
merito quaeritur quomodo factum est silentium in

coelo, cum praelium et tantum praelium exerceatur
in illo. Factum est, inquit, praelium in coelo; Michael
et angeli ejus praeliabantur cum dracone [(Apoc. XII)]
.
Attende quia coelum est anima justi; in quo coelo
silentium agitur cum anima quieta a mundi strepitu,
et a peccati libera actu, tota in cultu et amore
justitiae delectatur. Verumtamen propter istam quietem,
in qua ad Dei se reparat similitudinem, non
omittitur quin contra potestates aerias eam oporteat
habere certamen. Michael quippe quis ut Deus
interpretatur; quo nomine Dei similitudo, quam
sola retinet justitia, designatur. Certe Paulus in hoc
mentis silentio degebat, in his amoris feriis solemnizabat,
cum de se suisque similibus sic dicebat: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.