PL 211, col. 591

Epistolae (Adamus Perseniae), J. P. Migne

sed adversus rectores tenebrarum harum contra
spiritualia nequitiae in coelestibus
[(Ephes. VI)]
. Tertia
feria est spiritus scientiae, quae videlicet piam mentem
cognitione veritatis illuminat et ad doctrinam
proximo impendendam informat. Ille enim debet
bona foris dicere et docere qui illa intus meruit didicisse.
Cui Deum scire datum est et seipsum, non
debet in docendo negligere profectus proximorum.
Qui scilicet spiritus scientiae non incongrue feria
dicitur; quia, qui consecutus eam fuerit, ab universis
erroribus et perversis dogmatibus feriatur. Nec
intelligendum est hoc scientia illa quae secundum
Apostolum inflat [(I Cor. VIII)]
, quia haec semper ex
consortio adjunctae sibi pietatis aedificat. Quarta
feria est spiritus fortitudinis, in qua jam fortis

ut mors dilectio esse incipit: quae cum in varias
inciderit tentationes, etiam hoc omne existimare
gaudium consuevit. Istam agebant feriam quibus
apostolus Jacobus hoc dicebat: Omne gaudium existimate,
fratres charissimi, cum in tentationes varias
incideritis [(Jac. I)]
. Qui enim in spiritu fortitudinis
agit, quidquid acciderit ei contrarium, aut non sentit,
aut facillime indefessa virtute revincit. Quinta
feria est spiritus consilii, cui parum est mandata
Dei perficere, sed magna animi alacritate ad sectanda
Dei consilia satagit aspirare. Postquam enim
Dei mandata perfeceris, si juxta exhortationem
Apostoli meliora charismata aemularis, sursum te
extendis ad perficienda consilia quae sunt aemulatoribus
perfectionis a Salvatore proposita. Unde illi

qui a juventute sua asserebat se Dei mandata omnia
custodisse dicit Dominus in Evangelio: Unum, inquit, tibi deest. Si vis perfectus esse, vade, vende
omnia quae habes, et da pauperibus, et veni, sequere
me
[(Matth. XIX)]
. Qui itaque in hac feria, hoc est in
spiritu consilii, agit, nihil sine consilio facit, omni
necesse habenti bonum consilium dare intendit;
quippe qui et spiritum consilii in se habet, et quem
magni consilii angelus Christus docet. Sexta feria
est spiritus intelligentiae, in qua jam mens ex observantia
praecedentium feriatur satis docta est in
invisibilibus figere cogitatum. Defaecata quippe et
purificata, ut dictum est, ex praecedentium feriarum
observantiis, idonea est per meditationem coelestibus

interesse substantiis, et amotis ab animo imaginibus
rerum visibilium, inferre in invisibilibus
essentiis intellectum. Intellectus enim est uniuscujusque
rei invisibilis nuda et manifesta notitia. Septima
feria, id est Sabbatum, est spiritus sapientiae,
ubi jam anima splendoribus illustrata divinis, etiam
degustare incipit interim quoddam condimentum
saporis. Hic jam anima quae sursum sunt sapere,
quae sursum sunt quaerere divinitus edocetur, dum
quanta sit, quam mirifica sit interni suavitas saporis
experitur.
Nota quod feria illa, quae dicitur spiritus intellectus,
tota est in splendore, ut qui ad eam pervenerit,
nihil minus quam cherubim, id est plenitudo
scientiae fiat. Illa vero feria, quae spiritus sapientiae

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.