PL 211, col. 593

Epistolae (Adamus Perseniae), J. P. Migne

Dilecto suo in Christo fratri OSMUNDO monacho
Mortuimaris, frater ADAM, servus servorum Dei, qui
apud Perseniam militant, salutem in Spiritu sancto.
Importunitas est taedii mater, ubi eam ardentior
dilectionis sinceritas non excusat. Verum nihil est
vera dilectione fidentius, nec aliquid opportunius
esse existimat quam importune illi insistere de quo
fidit. Haec fiducia dilectoribus Dei praestat orandi
constantiam; nec ideo ab instantia orationis deficiunt,
quia in eo quem amant confidere se cognoscunt.
Tu videris erga me hanc habere amoris fiduciam.

Et ideo de taedio notari te non metuis, quia
tribuit tibi confidentiam internae conscientia charitatis.
Sed quid est, obsecro, quod tantum de teipso
mihi conquereris, et varias mentis tuae aegritudines
mihi proponis quasi ad remedium et exponis? Aut
quid potest habere commodi morbum suum ostendere
eadem invalitudine laboranti? Annon quodam
modo dolorem aegrotanti exaggerat qui de se illi
planctus et lacrymas exhibet quem potius consolari
debeat? Infirmitates tuas illi potius debueras revelare
cui praestita est virtus sanitas animae, et cui
cum sanitate animi data est etiam peritia medicandi.
Non enim statim qui mentis sanitatem, id
est virtutem obtinet, ideo medendi peritiam habet.
Sed qui utrumque a Deo consequitur, feliciter male

habentibus praesto est et medetur. Nam ridiculum
est quemquam medicinalis artis exercere officium,
et quibus curam impendit exhibere se languidum.
Et vix efficaciam potest habere in exhibendis remediis,
quem reddunt contemptibilem evidentis signa
languoris. Cum igitur virtus sit animi sanitas, cujus
aegritudo est vitium, aegritudini tuae remedium
non exhibeo, qui in infirmitorio mundanae miseriae
hoc morbo saucius usquequaque decumbo. Sic sic
propter neglectam custodiam cordis abundat et superabundat
vita vitiis, et ex languoribus abundantium
vitiorum consensu adhibito viperea soboles nascitur
peccatorum. Agit siquidem intestina vitiorum inhaesio
ut pene continua sit in nobis peccati recordatio:

quae tamen si delectationem secum non habuerit
vel consensum, nihil per hoc agitur in Deum
timentibus nisi bellum. De bello autem, si mens in
constantiae virtute persistit, victoria provenit, et
victoria ad coronam provehitur, quam nisi qui legitime
certaverit non meretur. Satagit itaque animus
virtutis ut quia contraire non potest motibus primis,
saltem usque ad delectationis vel consensionis
periculum non labatur, ne etiam e vicino quandoque
ad perversitatem operis pertrahatur. Verum
infelix animus meus et ex more primis motibus assidue
quatitur, et ex cogitationibus ab eis orientibus
periculose illicitur, et tantum ex morbo hujusmodi
invalescunt delectatio et consensus, ut me saepissime
ad consensionis illicitae trahant opus. O si, quemadmodum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.