PL 211, col. 594

Epistolae (Adamus Perseniae), J. P. Migne

praecipit sapientia, cor omni custodia servaretur,
nec animus ex peccati delectatione iniquitatem
conciperet, nec ex concepto hujusmodi partus
nequitiae proveniret! Certe si Dei timor sollicitas
exerceret excubias, ad cordis aditum omni prorsus
nequitiae negaret introitum, et, sicut ab ingressu
animae per vigilantiam peccatum marceret, ita quod
per negligentiam male intrare potuit, per poenitentiam
ab interioribus propulsaret. Est enim Dei
timor amator innocentiae, et nihilominus justitiae
aemulator, assuetus damna innocentiae per justitiae
rectitudinem restaurare. Dum enim anima, quae ad
Creatoris injuriam innocentiam perdidit, per poenitentiam
de seipsa justitiam Deo facit, nonne videtur
tibi per poenitentiam reparare innocentiam, cui

sane multo gratius erat illam non descendisse de
Hierusalem in Jericho, non in latrones incidisse,
quam vulneratae a latronibus salutis remedia procurasse?
Beatus tamen est qui prius amissam innocentiam
poenitendo resurgit ad justitiam. Sed felicior
est qui sic divini timoris custodia communitur
ut contra innocentiam quidquam agere dedignetur.
Nihil igitur est divino timore beatius; cujus pondere
dum animus figitur, non per varia vanis cogitationibus
agitatur. Dum enim officii sui stimulo
cor assidue tangit et pungit, aliud aliquid quam
ipsam punctionem vel punctionis causam in memoriam
venire vix sinit. Qui dum ad ostium cordis salubriter
et feliciter sollicitus custos excubat, amori
ad solemnizandum interius locum praestat. Timor

siquidem sanctus facillime cogitationes otiosas a
conspectibus cordis, dum Deo intendit, exsufflat,
voluptuosas desiderio propositae honestatis persequitur,
malitiosas oppositione simplicitatis et pietatis
exturbat. Per piam igitur sancti timoris sollicitudinem
compressis incursibus vitiorum, sedatis
cogitationum tumultibus, sabbatizante jam conscientia,
amor solemnizat interius, et tanto jucundiores
ferias agit quanto mentem liberam ad coelestia
affectanda cognoscit. Tu igitur, charissime, cum
festivitas hujusmodi ex amoris infusi beneficio laetificaverit
tibi mentem, habe me solemnitatis internae
consortem; nec bonum collatum tibi facias singulare,
sed amici adhuc exterius mendicantis in tuis

deliciis recordare. Frange, inquam, panem tuum
mendicanti et esurienti amico; quia in hoc te vere
amicum probaveris, si amici esuriem refeceris pane
tuo. Panis tuus Christus est, panis tuus charitas
tua est, panis tuus oratio tua est, panis tuus est
compunctio lacrymarum, quibus non modo tua
sed etiam peccata diluis amicorum. His utique panibus
se die ac nocte refici asserit Propheta sanctus: Fuerunt mihi,
inquiens, lacrymae meae panes
die ac nocte [(Psal. XLI)]
. Certe quanto his panibus
avidius reficiebatur, tanto ad portanda aliorum
onera fortior reddebatur. Coelestis siquidem panis
refectio ita confirmat cor hominis ut et ipse in laboribus
possit subsistere et se fortem comportandis
oneribus fraternis velit et valeat exhibere. Certe

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.