PL 211, col. 595

Epistolae (Adamus Perseniae), J. P. Migne

qui panibus hujusmodi vescitur, tam fortis efficitur,
tanto figitur pondere, ut non dico evertere, sed vix
eum vanae cogitationes et inutiles valeant commovere.
Dum enim vel ex Scripturarum vel ex lacrymarum
panibus dulciter et avide reficitur animus
in vinea Domini Sabaoth laborantis, non impellitur,
non agitatur cogitationum flatibus variis,
quia ipsae cogitationes, eo ipso quod vanae sunt,
solidatam consueti cibi fortitudine mentem a suae
stabilitatis rectitudine non inflectunt. Cum panibus
hujusmodi saturatus fueris, saltem serva mihi aliquid
de reliquiis, ut ex eis refectus possim et ipse
in laboribus meis subsistere, quos supra modum
et ultra vires noveris excrevisse. Caeterum de animae
tuae aegritudinibus, de quibus mihi in litteris tuis

conquereris, ad illius opem et curam festina confugere
qui, juxta verbum suum, non sanis sed male
habentibus venit remedium exhibere. Ipse enim dicitur
Christus, qui et sauciati vulneribus salutiferam
unctionem apponit. Ipse dicitur Jesus, qui unctos a
se plenae saluti restituit. Medicinae ipsius efficaciae
volo te commendatum esse; cui tu devote et humiliter
supplica ut meae quoque invalitudini adsit
ipsius gratiae efficax medicina. De caetero, fili, noli
mihi molestus esse, nec a me aliquid amplius quaeras;
quia, licet respondere petitionibus tuis deinceps
non proponam, te tamen in veritate diligere,
quandiu in veritate steteris, non desistam. Vale in
Domino semper.
EPISTOLA IV. AD EUMDEM. Arguit quod per interpositam personam responsum ab Adamo obtinere tentaverit.

Fratri OSMUNDO frater ADAM.
Astutus es, et callide agis, quid quod per te obtinere
posse diffidis, per personam interpositam a
me quaeris. Et revera talem personam interposuisti
cui, quod per eam postulabas, hac vice negare non
potui. Sed forte alias aliud facerem, si tantam ab
ea pro te instantiam sustinerem. Nunc igitur habes
epistolam quam quaesisti. Habes et cor meum in
visceribus Jesu Christi. Et licet me gaudeam a
necessitate scribendi quiescere, tamen nunquam in
Spiritu sancto desinam te amare. Utinam humilitatis

meae litterulas apud te reconditas detineres, nec
tenuitatis meae inopiam caeterorum auribus intimares!
Si enim per Scripturam prohiberis laudare
hominem in vita sua, quomodo eniteris efferre laudibus
meae rusticitatis opuscula, praesertim cum
secreti amoris nostri secreta colloquia deberent
saecularibus quibusque celari? Semper consuevit
sancta dilectio collocutionibus secretis gaudere. Eo
facilius haec flamma restinguitur cum ventis exposita
inconsultius proponatur. Quod igitur tibi ex
magno amore secretius dico vel scribo, vide ne per
te fiat in propatulo. Quia, ut dixi, saepe flatibus
ventosae laudis tepescit aut exstinguitur vis amoris.
Vale in Domino semper.
EPISTOLA V. AD EUMDEM. De amore Dei.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.