PL 211, col. 599
Epistolae (Adamus Perseniae), J. P. Migne
adhuc quid retinens, nec absens potero unquam
parcere tibi: quantalibet debeatur reverentia dignitati,
zelus vitiis, amor debetur virtutibus, et
utinam aemulatio nostra in amico non inveniat,
unde vulnus ferat vel inferat, sed quod potius
ipsum laetificet, se delectet! Caeterum cum paternitatem
tuam videre per memetipsum meruero,
exprimam tibi viva voce quae nunc melius arbitratus
sum reticere. Silentio tamen praetereundum non
censeo, quod fere omnium opinione vulgatissimum,
te videlicet dioecesis tuae talliasse presbyteros,
quod non modo a perfectione, verum etiam a pietate
et justitia videtur esse penitus alienum. In
hoc, venerande Pater, grave fecisti scandalum te
amantibus, et qui de lucerna super candelabrum
posita flammam potius exspectabant quam fumum,
te mirantur et dolent in hac parte potius fumare
quam flammare. Fumus quippe oculis molestus
esse solet et naribus, et qui de te exempla lucis
videre, et olfactum bonae spei concipere se sperabant,
in utroque de contrariis molestiam patiuntur.
O quid vera dilectione fidelius? quid sincerius
charitate quae firma est? quae dum ex modico fermenti
totam massam corrumpi non dubitat, aliquo
malo quod evitari valeat cauteriari conscientiam non
permittit. Utinam malum istud nec tu in consuetudinem
ducas, nec exemplo tuo miser mundus ad consecutiam
[consecutione] trahatur, quin potius remediis
manifestae poenitentiae non esse faciendum dedoceas,
quod exemplo tui operis minus esse culpabile docuisti!
Tantus quippe episcopus, tantum desideratus
ab omnibus, tantis sanctorum omnium votis a
Domino expetitus, tantis fidelium lacrymis ad proferenda
germina perfectionis irrigatus, non debet
habere in conscientia, multominus agere debet in
evidentia, unde sua laedatur opinio, unde tam devota
omnium exspectatio defraudetur. Quod si, ut
dicitur ab aliquibus, te multis debitis obligatum
necessitas aliquid agere compulit, ubi tamen tyrannica
non intervenit extorsio aut potestativa exactio,
sed humilis ac supplex necessitatis insinuatio,
aliquid benigne rogaverit, certe non hoc tam
talliationem dixerim quam collectam. Licet enim
et hoc perfectionem non redoleat, satius tamen fuit
hoc semel in vita agere, quam praepediente incertae
mortis articulo, multa debita impersoluta dimittere
in grave debitoris periculum et damnum irreparabile
creditoris. Saepissime enim, imo fere semper
istud solet evenire episcopis, illis obeuntibus, sic a
potestate terrena bona eorum diripi, ut quod debuerint
vel ordinaverint non patiatur exsolvi. In
meliorem partem charitas interpretari solet ambigna,
quam conscientiam habueris in facto tu videris,
ne forte, quod absit! idolorum (servitus)
avaritia, de Christianorum episcopo cultorem fecerit
idolorum. Verumtamen etsi te non reprehendat
cor tuum, species tamen mala facta est universis
in scandalum, dum et malis insultandi praestatur
occasio, et boni se dolent in te perdere quod sperabant.