PL 211, col. 600

Epistolae (Adamus Perseniae), J. P. Migne

De caetero, Pater, aliqua in corde habeo,
quae longum et forte indignum erat scribere, quae
cum nuntius noster vel nuntii vivae vocis ministerio
venerationi tuae expresserint, si exauditione digna
judicaveris, humiliter et obnixe postulo adimplere.
EPISTOLA VII. AD ODONEM EPISCOPUM PARISIENSEM, Tota est de amore et humilitate. Sub finem gratias agit de charitate duabus mulieribus impensa tempore famis.
ODONI venerabili episcopo Parisiensi, quem in Spiritu
sancto diligit, frater ADAM peccator, salutem.
In mentem mihi saepius venit, ut tibi, amantissime,
scribam aliquid, unde et quem affectum habeam

erga te, tibi aliquatenus innotescat, et tuae erga me
dilectionis affectio incalescat. Utinam sermo meus
apud te olei vicem exhibeat, quod dum in amoris
tui flammam mittitur, ex hoc flamma eadem nutriri
valeat et augeri! nutriri dico et augeri erga me, qui
etsi non sum dignus quem diligas, quaecunque tamen
digna sunt non ambigo te amare. Verum alio bono non
indiget animae meae mendacitas [mendicitas?], nec
aliud de negotiis amicitiae emolumentum desiderat,
quam ut amare et amari feliciter mereatur. Hoc mihi
totum est ad amicos negotium. Haec mihi in scribendo
sola materies, nec aliud possum meis litteris laudare
vel diligere, quam quod ita sufficit tenaciter nos unire.
O felix unio, a cujus compage sanctus amor praecidit
et separat quidquid se a mundana non dividit vanitate!

O felix amor qui, sicut trahit de animi virtute
originem, sic non habet aliunde quam de veritatis
operibus incentivum! felix, inquam, amor, cui est
inimica spes saeculi, cui est tota ambitio in desideriis
aeternorum: amor nimirum sanctus quanto est corruptionis
impatiens, tanto ei suspectum est quidquid
noverit subditum vanitati. Denique sicut non
deest ei aemulatio aemulorum vehemens, sic non deest
ei appetendorum cognitio, ne fallatur. Itaque de
splendore veritatis instruitur, ne eum multiplex vanitas
tenebrosae varietatis obscuret. Satagente autem
virtute, ad desiderium incorruptionis accenditur et
extenditur, ne eum concupiscentia carnis emolliat
et enervet. O si processibus ejus perseverantia non
defuerit, quid in perfectione sanctus amor praemii

obtinebit? Quid illi gloriae erit, cum in pleno splendore
veritas infulgebit? Quid illi suavitatis et dulcedinis
erit, cum perseverantis virtutis desiderio ad
pleni amoris meridiem effervebit? O beata exspectatio!
o votis omnibus remuneratio appetenda! o
felix anima quae, cum hanc margaritam invenerit,
pro comparatione ipsius quidquid est aliud distrahere
non cunctatur! Corporis itaque et animae incunctanter
est distrahenda possessio, ut thesaurum
in agro absconditum valeas felicius quaerere, effodere
fortius, certius invenire, retinere firmius, jucundius
possidere. Abjicienda sunt onera saeculi,
honores computandi in nihilum, nequitia omnis repellenda
ab animo, ut possit aliquatenus sancti
amoris primitias praegustare. Sicut enim puris mentibus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.